.

Чтение книги онлайн.

Читать онлайн книгу - страница

Автор:
Жанр:
Серия:
Издательство:
 -

Скачать книгу

/p>

      CRITO

PERSONS OF THE DIALOGUESocrates CritoSCENE: The Prison of Socrates

      SOCRATES.– Curnam hac hora venisti, o Crito? annon valde adhuc est ante lucem?

      CRITO.– Valde quidem.

      SO.– Quando vero maxime?

      CR.– Profunda aurora.

      SO.– Admiror, quemadmodum ipse custos carceris tibi obtemperare voluerit.

      CR.– Familiaris jam mihi est, o Socrates, ob crebrum huc adventum meum. Præterea beneficii nonnihil a me accepit.

      SO.– Venistine modo? an jam est dudum?

      CR.– Satis dudum.

      SO.– Proinde cur non statim me excitasti, sed silentio assedisti?

      CR.– Nunquam per Jovem, o Socrates, excitassem. neque enim ipse vellem in tanto dolore evigilare. Sed te jamdudum admiror, sentiens, quam suaviter dormias; et consulto non excitavi te, ut quam placidissime degeres. Equidem et per omnem vitam ob hujusmodi morem beatum te judicavi; maxime vero in præsenti calamitate, quod eam tam facile ac placide feras.

      SO.– Perabsurdum esset, o Crito, si quis tam grandis natu imminentem mortem moleste ferat.

      CR.– Sed et alii, o Socrates, æque senes similibus calamitatibus opprimuntur, quos tamen ætas ab afflictione, quam sors præsens affert secum, non liberat.

      SO.– Ita est. Sed curnam adeo mane venisti?

      CR.– Nuntium, o Socrates, ferens acerbum; non tibi quidem, ut mihi apparet, sed mihi potius, et familiaribus tuis omnibus, et acerbum et gravem. quod equidem inter gravissima, ut arbitror, numeraverim.

      SO.– Quidnam hoc? nunquid navis ex Delo jam rediit? qua reducta, mihi est moriendum.

      CR.– Nondum rediit quidem; sed reditura videtur hodie, quemadmodum nuntiant nonnulli e Sunio venientes, qui ibi eam reliquerunt. constat ergo ex his nuntiis, hodie esse venturam; ideoque necessarium fore, te cras, o Socrates, e vita decedere.

      SO.– Bona, o Crito, fortuna: si ita diis placet, ita esto. non tamen existimo, illam hodie redituram.

      CR.– Undenam id conjectas?

      SO.– Dicam equidem. siquidem postridie, quam navis redierit, mihi est obeundum.

      CR.– Sic utique aiunt hi, penes quo rei hujus potestas est.

      SO.– Itaque non hac die venturam puto, sed altera. conjecturam vero ex somnio quodam accipio, quod paulo ante hac ipsa nocte mihi vistum est: opportuneque videris somnum mihi non perturbasse.

      CR.– Sed quale id somnium erat?

      SO.– Videbatur mihi mulier quædam adveniens, pulchra et aspectu grata, vestes habens candidas, vocare me, atque dicere, o Socrates, tertia hinc die Phthiam pervenies latiglebam.

      CR.– Quam mirum id insomnium, Socrates?

      SO.– Manifestum tamen, ut mihi videtur.

      CR.– Manifestum certe. sed, o beate Socrates, etiam nunc crede mihi, ac salvus esse velis. Mihi enim, si tu obieris, non una tantum calamitas imminet: sed præter id, quod te orbatus fuero tali necessario, qualem alterum nunquam reperiam, videbor utique multis, qui neutrum nostrum satis noverint, cum potuissem te servare, si minus pecuniis perpercissem, te penitus neglexisse. Atqui quænam major potest esse infamia, quam videri, pluris fecisse pecunias quam amicos? non enim poterit persuaderi compluribus, te hinc abire noluisse, nobis, quo id ageres, omni studio contendentibus.

      SO.– Quid vero a nobis, o beate Crito, tanti vulgi opinio æstimatur? probatissimi enim viri, quorum magis habenda ratio est, hæc ita gesta esse, ut gesta sunt, arbitrabuntur.

      CR.– Attamen vides, o Socrates, compelli nos opinionem quoque vulgi curare. præsentia enim hæc declarant, posse vulgus non minima malorum, immo fere maxima, si quis in populo calumniis agitetur, inferre.

      SO.– Utinam, o Crito, posset vulgus maxima inferre mala, ut vicissim maxima posset bona. et bene quidem se res haberet, neutrum vero potest; quippe cum neque prudentem, neque imprudentem efficere valeat. faciunt vero quodlibet, utcunque contingit.

      CR.– Hæc quidem ita se habeant. Ad id vero, Socrates, mihi responde, num forte mei ceterorumque necessariorum tuorum respectus te retinet, ne, si hinc evaseris, calumniatores nos postea vexent, quasi te hinc furati fuerimus: cogamurque vel totum patrimonium, vel permultas pecunias amittere, vel præter hæc aliud quippiam pati. Si quid tale times, curam ejusmodi pone. justum namque est, nos tuæ salutis gratia non hoc solum, verum etiam, si oportuerit, majus aliud subire periculum. Verum mihi obtempera, neque aliter facias.

      SO.– Et hæc equidem et alia multa, o Crito, considero.

      CR.– Ne igitur hæc vereare. neque enim multum est argentum, quod postulant hi, qui servare te atque hinc educere pollicentur. Vides præterea, quam tenues sint calumniatores tui, ut non magna ad eos placandos largitione sit opus. Tibi vero pecuniæ adsunt meæ, ad hoc, ut opinor, sufficientes. Proinde si quo mei respectu adductus non putas meas pecunias erogandas, adsunt hospites isti parati persolvere. quorum unus etiam huc attulit sufficientem pecuniam, ad hoc ipsum paratam, Simmias Thebanus. ad hoc ipsum promtus est et Cebes, aliique permulti. Quamobrem, ut modo dicebam, nihil tale metuas, quo minus serves teipsum. Sed neque etiam illud, quod in judicio dixisti, te remoretur, si hac urbe exires, quo teipsum verteres te minime habiturum. aliis enim multis in locis quocunque profectus fueris, te homines colent: ac si velis in Thessaliam te conferre, reperies illic hospites meos, qui te plurimi libenter libentissime complectentur; tutumque præsidio suo adeo reddent, ut nemo in Thessalia tibi injuriam sit facturus.

      Accedit ad hæc, o Socrates, quod rem minime justam aggredi videris, si, cum salvus esse possis, teipsum perdas, taliaque contra te facere studeas, qualia inimici ipsi tui contenderent, contenderuntque, te perdere properantes. Proinde filios quoque tuos perdere mihi videris. quos cum liceat tibi educare atque erudiere, deseris omnino, et quantum in te, eorum mores fortunæ committis. Accident vero eis verisimiliter, qualia evenire orphanis consueverunt. Profecto oportebat non genuisse filios; aut in eis educandis erudiendisque laborem non recusare. Tu vero mihi videris, quæ elegisset vir segnis ac piger, nunc elegisse: decebat autem contra viri boni fortisque eligere; præsertim te, per omnem vitam virtutis studium profitentem. Itaque non possum tua nostraque vice, familiarum tuorum, non erubescere, veritus, ne tota hæc res tua ignavia quadam nostra sic tractata fuisse videatur. Et primum quidem ille tunc in judicium ingressus, cum liceret non ingredi; deinde concertatio ipsa judicii similiter acta; et extremus hic finis, tanquam ridiculum quiddam, per ignaviam segnitiemque nostram effugisse nos videbitur, quod nec nos te servaverimus, neque tu ipse te, cum id fieri absque magna difficultate potuerit, si vel parum in nobis usus industriæque fuisset. Hæc igitur, o Socrates, considera, ne præterquam1 quod mala sunt, etiam dedecori tibi nobisque sint: sed tibi consule. immo vero non jam amplius consulendi tempus, sed consultum jam esse oportuit. unicum vero consilium est; videlicet venienti hac nocte cuncta hæc facta esse oportere. Sin autem ultra tardamus, nihil omnino fieri ulterius poterit. quamobrem omnino mihi adhibe fidem, o Socrates, nec ullo modo aliter facias.

      Конец ознакомительного фрагмента.

      Текст

Скачать книгу


<p>1</p>

"præterquum" → "præterquam"