Fasti. Ovid
Чтение книги онлайн.
Читать онлайн книгу Fasti - Ovid страница 22
Vidit, et incaluit, Montanaque numina, dixit,
Nil mihi vobiscum est; haec meus ardor erit.
Ibat odoratis humeros perfusa capillis
Maeonis, aurato conspicienda sinu. 310
Aurea pellebant rapidos umbracula soles,
Quae tamen Herculeae sustinuere manus.
Jamque nemus Bacchi, Tmoli vineta, tenebat,
Hesperus et fusco roscidus ibat equo,
Antra subit tophis laqueataque pumice vivo; 315
Garrulus in primo limine rivus erat.
Dumque parant epulas potandaque vina ministri,
Cultibus Alciden instruit illa suis.
Dat tenues tunicas Gaetulo murice tinctas:
Dat teretem zonam, qua modo cincta fuit. 320
Ventre minor zona est: tunicarum vincla relaxat,
Ut possit vastas exseruisse manus.
Fregerat armillas non illa ad brachia factas.
Scindebant magni vincula parva pedes.
Ipsa capit clavamque gravem spoliumque leonis, 325
Conditaque in pharetra tela minora sua.
Sic epulis functi, sic dant sua corpora somno,
Et positis juxta secubuere toris.
Causa: repertori vitis pia sacra parabant,
Quae facerent pure, quum foret orta dies. 330
Noctis erat medium: quid non amor improbus audet?
Roscida per tenebras Faunus ad antra venit,
Utque videt somno comites vinoque solutos,
Spem capit in dominis esse soporis idem,
Intrat, et huc illuc temerarius errat adulter, 335
Et praefert cautas subsequiturque manus,
Venerat ad strati captata cubilia lecti,
Et prima felix sorte futurus erat.
Ut tetigit fulvi setis hirsuta leonis
Vellera, pertimuit, sustinuitque manum, 340
Attonitusque metu riguit: ut saepe viator
Turbatum viso rettulit angue pedem.
Inde tori, qui junctus erat, velamina tangit
Mollia, mendaci decipiturque nota.
Cetera tentantem cubito Tirynthius heros
Reppulit. E summo decidit ille toro. 350
Fit sonus: inclamat comites, et lumina poscit
Maeonis. Illatis ignibus acta patent.
Ille gemit lecto graviter dejectus ab alto,
Membraque de dura vix sua tollit humo.
Ridet et Alcides, et qui videre jacentem: 355
Ridet amatorem Lyda puella suum.
Veste deus lusus fallentes lumina vestes
Non amat, et nudos ad sua sacra vocat.
Adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas,
Inque suo noster pulvere currat equus. 360
Cornipedi Fauno caesa de more capella,
Venit ad exiguas turba vocata dapes;
Dumque sacerdotes verubus transsuta salignis
Exta parant, medias sole tenente vias,
Romulus et frater, pastoralisque juventus, 365
Solibus et campo corpora nuda dabant,
Caestibus, et jaculis, et missi pondere saxi
Brachia per lusus experienda dabant.
Pastor ab excelso, Per devia rura juvencos,
Romule, praedones, eripe, dixit, agunt. 370
Longum erat armari. Diversis exit uterque
Partibus; accursu praeda recepta Remi.
Ut rediit, verubus stridentia detrahit exta:
Atque ait, Haec certe non nisi victor edet.
Dicta facit, Fabiique simul. Venit irritus illuc 375
Romulus, et mensas ossaque nuda videt.
Risit, et indoluit Fabios potuisse Remumque
Vincere: Quinctilios non potuisse suos.
Fama manet facti. Posito velamine currunt:
Et memorem famam, quod bene cessit, habet. 380
Forsitan et quaeras, cur sit locus ille Lupercal,
Quaeve diem tali nomine causa notet.
Ilia Vestalis coelestia semina partu
Ediderat, patruo regna tenente suo.
Is jubet auferri pueros et in amne necari. 385
Quid facis? ex istis Romulus alter erit.
Jussa recusantes peragunt lacrimosa ministri;
Flent tamen, et geminos in loca jussa ferunt.
Albula, quem Tibrin mersus Tiberinus in unda
Reddidit, hibernis forte tumebat aquis. 390
Hic, ubi nunc Fora sunt, lintres errare videres,
Quaque jacent valles, Maxime Circe, tuae.
Hic ubi venerunt,—neque enim procedere possunt
Longius—ex illis unus et alter, ait:
At quam sunt similes! at quam formosus uterque! 395
Plus tamen ex illis iste vigoris habet.
Si genus arguitur vultu, ni fallit imago,
Nescio quem vobis suspicor esse deum.
At si quis vestrae deus esset originis auctor,
In tam praecipiti tempore ferret opem. 400
Ferret opem certe, si non ope mater egeret,
Quae facta est uno mater et orba die.
Nata simul, moritura simul, simul ite sub undas
Corpora. Desicrat; deposuitque sinu,
Vagierunt clamore pari: sentire putares. 405
Hi redeunt udis in sua tecta genis.
Sustinet impositos summa cavus alveus unda.
Heu quantum fati parva tabella tulit!
Alveus in limo silvis appulsus opacis,
Paullatim fluvio deficiente, sedet. 410
Arbor erat: remanent vestigia, quaeque vocatur
Rumina nunc ficus, Romula ficus erat.
Venit ad expositos—mirum—lupa feta gemellos.
Quis credat pueris non nocuisse feram?
Non nocuisse parum est: prodest quoque: quos lupa nutrit,415
Perdere cognatae sustinuere manus.
Constitit, et cauda teneris blanditur alumnis,
Et fingit lingua corpora bina sua.
Marte satos scires; timor abfuit: ubera ducunt,
Nec sibi promissi lactis aluntur ope. 420
Illa loco nomen fecit; locus ipse Lupercis.
Magna dati nutrix praemia lactis habet.
Quid vetat Arcadio dictos a monte Lupercos?
Faunus in Arcadia