История Римских Пап. Том III. Григорий I – Сильвестр II. В. Л. Задворный
Чтение книги онлайн.
Читать онлайн книгу История Римских Пап. Том III. Григорий I – Сильвестр II - В. Л. Задворный страница 10
Liber IV, caput 39. An post mortem purgatorius ignis sit
GREGORIUS: In Evangelio dicit Dominus: Ambulate dum lucem habetis. Per Prophetam quoque ait: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Quod Paulus apostolus exponens, dicit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Salomon quoque ait: Quodcumque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erit apud inferos, quo tu properas. David quoque ait: Quoniam in saeculum misericordia ejus. Ex quibus nimirum sententiis constat quia qualis hinc quisque egreditur, talis in judicio praesentatur. Sed tamen de quibusdam levibus culpis esse ante judicium purgatorius ignis credendus est, pro eo quod Veritas dicit, quia si quis in sancto Spiritu blasphemiam dixerit, neque in hoc saeculo remittetur ei, neque in futuro. In qua sententia datur intelligi quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam vero in futuro posse laxari. Quod enim de uno negatur, consequens intellectus patet, quia de quibusdam conceditur. Sed tamen, ut praedixi, hoc de parvis minimisque peccatis fieri posse credendum est, sicut est assiduus otiosus sermo, immoderatus risus, vel peccatum curae rei familiaris, quae vix sine culpa vel ab ipsis agitur, qui culpam qualiter declinare debeant sciunt; aut in non gravibus rebus error ignorantiae, quae cuncta etiam post mortem gravant, si adhuc in hac vita positis minime fuerint relaxata. Nam cum Paulus dicat Christum esse fundamentum, atque subjungat: Si quis superaedificaverit super hoc fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam; uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit; si cujus opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet; si cujus opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Quamvis hoc de igne tribulationis in hac nobis vita adhibito possit intelligi, tamen si quis hoc de igne futurae purgationis accipiat, pensandum sollicite est quia illum per ignem dixit posse salvari, non qui super hoc fundamentum, ferrum, aes, vel plumbum aedificat, id est peccata majora, et idcirco duriora, atque tunc jam insolubilia; sed ligna, fenum, sti-pulam, id est peccata minima atque levissima, quae ignis facile consumat. Hoc tamen sciendum est, quia illic saltem de minimis nihil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus in hac adhuc vita positus, ut illic obtineat, promereatur.
Конец ознакомительного фрагмента.
Текст предоставлен ООО «ЛитРес».
Прочитайте эту книгу целиком, купив полную легальную версию на ЛитРес.
Безопасно оплатить книгу можно банковской картой Visa, MasterCard, Maestro, со счета мобильного телефона, с платежного терминала, в салоне МТС или Связной, через PayPal, WebMoney, Яндекс.Деньги, QIWI Кошелек, бонусными картами или другим удобным Вам способом.