Consolatio Philosophae. Boethius

Чтение книги онлайн.

Читать онлайн книгу Consolatio Philosophae - Boethius страница 3

Consolatio Philosophae - Boethius

Скачать книгу

priuatis rapinis tum publicis uectigalibus pessumdari non aliter quam qui patiebantur indolui.cum acerbae famis tempore grauis atque inexplicabilis indicta coemptio profligatura inopiaCampaniam prouinciam uideretur, certamen aduersum praefectum praetorii communis commodiratione suscepi, rege cognoscente contendi et ne coemptio exigeretur euici. Paulinum consularemuirum, cuius opes Palatinae canes iam spe atque ambitione deuorassent, ab ipsis hiantium faucibustraxi. ne Albinum consularem uirum praeiudicatae accusationis poena corriperet, odiis me Cyprianidelatoris opposui. satisne in me magnas uideor exacerbasse discordias? sed esse apud ceteros tutiordebui, qui mihi amore iustitiae nihil apud aulicos quo magis essem tutior reseruaui. quibus autemdeferentibus perculsi sumus? quorum Basilius olim regio ministerio depulsus in delationem nostrinominis alieni aeris necessitate compulsus est. Opilionem uero atque Gaudentium cum ob innumerasmultiplicesque fraudes ire in exsilium regia censura decreuisset cumque illi parere nolentes sacrarumsese aedium defensione tuerentur compertumque id regi foret, edixit uti ni intra praescriptum diemRauenna urbe decederent notas insigniti frontibus pellerentur. quid huic seueritati posse astruiuidetur? atquin eo die deferentibus eisdem nominis nostri delatio suscepta est. quid igitur, nostraeneartes ita meruerunt an illos accusatores iustos fecit praemissa damnatio? itane nihil fortunam puduit siminus accusatae innocentiae at accusantium uilitas?

      at cuius criminis arguimur summam quaeres. senatum dicimur saluum esse uoluisse. modumdesideras? delatorem, ne documenta deferret quibus senatum maiestatis reum faceret, impedissecriminamur. quid igitur, o magistra, censes? infitiabimur crimen, ne tibi pudor simus? at uolui necumquam uelle desistam. fatebimur? sed impediendi delatoris opera cessauit. an optasse illius ordinissalutem nefas uocabo? ille quidem suis de me decretis uti hoc nefas esset effecerat. sed sibi sempermentiens imprudentia rerum merita non potest immutare nec mihi Socratico decreto fas esse arbitroruel occuluisse ueritatem uel concessisse mendacium. uerum id quoquo modo sit, tuo sapientiumqueiudicio aestimandum relinquo. cuius rei seriem atque ueritatem, ne latere posteros queat, stilo etiammemoriaeque mandaui. nam de compositis falso litteris, quibus libertatem arguor sperasse Romanam, quid attinet dicere? quarum fraus aperta patuisset si nobis ipsorum confessione delatorum, quod inomnibus negotiis maximas uires habet, uti licuisset. nam quae sperari reliqua libertas potest? atqueutinam posset ulla! respondissem Canii uerbo, qui cum a Gaio Caesare Germanici filio conscius contrase factae coniurationis fuisse diceretur: `si ego', inquit, `scissem, tu nescisses'. qua in re non ita sensusnostros maeror hebetauit ut impios scelerata contra uirtutem querar molitos, sed quae sperauerinteffecisse uehementer ammiror. nam deteriora uelle nostri fuerit fortasse defectus, posse contrainnocentiam quae sceleratus quisque conceperit inspectante deo monstri simile est. unde haud iniuriatuorum quidam familiarium quaesiuit: `si quidem deus', inquit, `est, unde mala? bona uero unde, sinon est?' sed fas fuerit nefarios homines, qui bonorum omnium totiusque senatus sanguinem petunt, nos etiam, quos propugnare bonis senatuique uiderant, perditum ire uoluisse. sed num idem depatribus quoque merebamur? meministi, ut opinor, quoniam me dicturum quid facturumue praesenssemper ipsa dirigebas, meministi, inquam, Veronae cum rex auidus exitii communis maiestatis crimenin Albinum delatae ad cunctum senatus ordinem transferre moliretur, uniuersi innocentiam senatusquanta mei periculi securitate defenderim. scis me haec et uera proferre et in nulla umquam mei laudeiactasse; minuit enim quodam modo se probantis conscientiae secretum, quotiens ostentando quisfactum recipit famae pretium. sed innocentiam nostram quis exceperit euentus uides; pro ueraeuirtutis praemiis falsi sceleris poenas subimus. eccuius umquam facinoris manifesta confessio itaiudices habuit in seueritate concordes ut non aliquos uel ipse ingenii error humani uel fortunaecondicio cunctis mortalibus incerta summitteret? si inflammare sacras aedes uoluisse, si sacerdotesimpio iugulare gladio, si bonis omnibus necem struxisse diceremur, praesentem tamen sententia, confessum tamen conuictumue punisset; nunc quingentis fere passuum milibus procul muti atqueindefensi ob studium propensius in senatum morti proscriptionique damnamur. o meritos de similicrimine neminem posse conuinci!

      cuius dignitatem reatus ipsi etiam qui detulere uiderunt; quam uti alicuius sceleris ammixtionefuscarent, ob ambitum dignitatis sacrilegio me conscientiam polluisse mentiti sunt. atqui et tu insitanobis omnem rerum mortalium cupidinem de nostri animi sede pellebas et sub tuis oculis sacrilegiolocum esse fas non erat. instillabas enim auribus cogitationibusque cotidie meis pythagoricum illudἕπου θεοῷ . nec conueniebat uilissimorum me spirituum praesidia captare, quem tu in hancexcellentiam componebas ut consimilem deo faceres. praeterea penetral innocens domus,honestissimorum coetus amicorum, socer etiam sanctus et aeque ac tu ipsa reuerendus ab omni noshuius criminis suspicione defendunt. sed -- o nefas! illi uero de te tanti criminis fidem capiunt atquehoc ipso uidebimur affines fuisse maleficio quod tuis imbuti disciplinis, tuis instituti moribus sumus.ita non est satis nihil mihi tuam profuisse reuerentiam nisi ultro tu mea potius offensione lacereris. atuero hic etiam nostris malis cumulus accedit quod existimatio plurimorum non rerum merita sedfortunae spectat euentum eaque tantum iudicat esse prouisa quae felicitas commendauerit; quo fit utexistimatio bona prima omnium deserat infelices. qui nunc populi rumores, quam dissonaemultiplicesque sententiae, piget reminisci; hoc tantum dixerim ultimam esse aduersae fortunaesarcinam quod, dum miseris aliquod crimen affingitur, quae perferunt meruisse creduntur. et egoquidem bonis omnibus pulsus, dignitatibus exutus , existimatione foedatus ob beneficium suppliciumtuli. uidere autem uideor nefarias sceleratorum officinas gaudio laetitiaque fluitantes, perditissimumquemque nouis delationum fraudibus imminentem, iacere bonos nostri discriminis terrore prostratos, flagitiosum quemque ad audendum quidem facinus impunitate, ad efficiendum uero praemiis incitari, insontes autem non modo securitate uerum ipsa etiam defensione priuatos. itaque libet exclamare:

      o stelliferi conditor orbis,

      qui perpetuo nixus solio

      rapido caelum turbine uersas

      legemque pati sidera cogis,

      5 ut nunc pleno lucida cornu

      totis fratris obuia flammis

      condat stellas luna minores,

      nunc obscuro pallida cornu

      Phoebo propior lumina perdat

      10 et qui primae tempore noctis

      agit algentes Hesperos ortus

      solitas iterum mutet habenas

      Phoebi pallens Lucifer ortu.

      tu frondifluae frigore brumae

      15 stringis lucem breuiore mora,

      tu cum feruida uenerit aestas

      agiles nocti diuidis horas.

      tua uis uarium temperat annum,

      ut quas Boreae spiritus aufert

      20 reuehat mites Zephyrus frondes,

      quaeque Arcturus semina uidit

      Sirius altas urat segetes:

      nihil antiqua lege solutum

      linquit propriae stationis opus.

      25 omnia certo fine gubernans

      hominum solos respuis actus

      merito rector cohibere modo.

      nam cur tantas lubrica uersat

      Fortuna uices? premit insontes

      30 debita sceleri noxia poena,

      at peruersi resident celso

      mores

Скачать книгу