Aristophanis Lysistrata. Aristophanes
Чтение книги онлайн.
Читать онлайн книгу Aristophanis Lysistrata - Aristophanes страница 4
CHOR. SEN.– Næ hercle, si quis jam maxillas istarum, tanquam Bupali,38 bis aut ter tutudisset, vocem non haberent.
CHOR. MUL.– Atqui en, tundat aliquis: stans ego os præbebo, et nunquam alia canis testiculis te prehendet.
CHOR. SEN.– Ni taces, verberando te senectutis meæ vires exhauriam.
CHOR. MUL.– Accede modo, et digito tange Stratyllida.
CHOR. SEN.– Quid, si contundam eam pugnis? quid mihi facies mali?
CHOR. MUL.– Mordicus tibi pulmones et intestina extraham.
CHOR. SEN.– Non est Euripide poëta sapientior. Nullum enim animal æque impudens est, atque mulieres.
CHOR. MUL.– Tollamus nos aquæ urnam, ô Rhodippe.
CHOR. SEN.– Cur tu, ô diis invisa, huc venisti cum aqua?
CHOR. MUL.– Tu vero cur cum igne, senex Acheruntice? an ut teipsum combusturus?39
CHOR. SEN.– Ego, ut aggesta pyra incendam tuas amicas.
CHOR. MUL.– Ego vero, ut tuam pyram ista restinguam aqua.
CHOR. SEN.– Tu meum ignem restinguas?
CHOR. MUL.– Res ipsa mox indicabit.
CHOR. SEN.– Nescis, an ista lampade mox te ustulem?
CHOR. MUL.– Si forte sordes habes, balneum tibi præbebo.
CHOR. SEN.– Tu mihi balneum, obsoleta?
CHOR. MUL.– Et quidem nuptiale.
CHOR. SEN.– Audistin' ejus audaciam?
CHOR. MUL.– Enimvero libera sum.
CHOR. SEN.– Reprimam ego tibi hunc clamorem.
CHOR. MUL.– Sed non amplius judex in Heliæa sedebis.40
CHOR. SEN.– Incende comas ejus.
CHOR. MUL.– Tuæ sunt partes, ô Acheloë.
CHOR. SEN.– Væ misero mihi!
CHOR. MUL.– Num calida erat?
CHOR. SEN.– Quid calida? nonne desines? quid facis?
CHOR. MUL.– Irrigo te, ut regermines.
CHOR SEN.– Sed aridus jam sum et tremulus.
CHOR. MUL.– Itaque, quum ignem habeas, teipsum tepefacies.
PROV.– Satin' emicuit mulierum luxuria, et tympanorum pulsatio, et frequentes Bacchationes, et illa in ædium tectis Adonia41 celebrantium lamenta, quæ ego, quum essem in concione,42 audiebam. Demostratus43 enim, dignus ille hercle qui male pereat, dicebat navigandum esse in Siciliam: mulier autem tripudians, hei, hei, Adoni, inquit. Porro Demostratus dicebat milites gravis armaturæ esse conscribendos e Zacyntho:44 mulier autem in tecto temulenta, Plangite Adonin, ait. Contra omni studio enitebatur diis invisus ille et scelestus Cholozyges.45 Tales earum sunt obscenæ cantilenæ.
CHOR. SEN.– Quid, si audias harum insolentiam? quæ tum aliis contumeliis nos adfecerunt, tum etiam effusis urnis nos lavarunt, ita ut vestes nobis quatiendæ sint, tanquam si imminxissemus.
Конец ознакомительного фрагмента.
Текст предоставлен ООО «ЛитРес».
Прочитайте эту книгу целиком, купив полную легальную версию на ЛитРес.
Безопасно оплатить книгу можно банковской картой Visa, MasterCard, Maestro, со счета мобильного телефона, с платежного терминала, в салоне МТС или Связной, через PayPal, WebMoney, Яндекс.Деньги, QIWI Кошелек, бонусными картами или другим удобным Вам способом.