Fasti. Ovid
Чтение книги онлайн.
Читать онлайн книгу Fasti - Ovid страница 12
Servata male parte boum Jove natus abibat:
Mugitum ranco furta dedere sono. 560
Accipio revocamen, ait, vocemque secutus
Impia per silvas ultor ad antra venit.
Ille aditum fracti praestruxerat objice montis:
Vix juga movissent quinque bis illud onus.
Nititur hic humeris,—coelum quoque sederat illis— 565
Et vastum motu collabefactat onus.
Quod simul evulsum est, fragor aethera terruit ipsum,
Ictaque subsedit pondere molis humus.
Prima movet Cacus collata proelia dextra,
Remque ferox saxis stipitibusque gerit. 570
Quis ubi nil agitur, patris malo fortis ad artes
Confugit, et flammas ore sonante vomit.
Quas quoties proflat, spirare Typhoëa credas,
Et rapidum aetnaeo fulgur ab igne jaci.
Occupat Alcides, adductaque clava trinodis 575
Ter quater adversi sedit in ore viri.
Ille cadit, mixtosque vomit cum sanguine fumos,
Et lato moriens pectore plangit humum.
Immolat ex illis taurum tibi, Jupiter, unum
Victor, et Evandrum ruricolasque vocat, 580
Constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram,
Hic ubi pars urbis de bove nomen habet.
Nec tacet Evandri mater, prope tempus adesse,
Hercule quo tellus sit satis usa suo.
At felix vates, ut dîs gratissima vixit, 585
Possidet hunc Jani sic dea mense diem.
Idibus in magni castus Jovis aede sacerdos
Semimaris flammis viscera libat ovis:
Redditaque est omnis populo provincia nostro,
Et tuus Augusto nomine dictus avus. 590
Perlege dispositas generosa per atria ceras;
Contigerunt nulli nomina tanta viro.
Africa victorem de se vocat: alter Isauras,
Aut Cretum domitas testificatur opes;
Hunc Numidae faciunt, illum Messana superbum; 595
Ille Numantina traxit ab urbe notam.
Et mortem et nomen Druso Germania fecit.
Me miserum, virtus quam brevis illa fuit!
Si petat a victis, tot sumat nomina Caesar,
Quot numero gentes maximus orbis habet. 600
Ex uno quidam celebres, aut torquis ademptae,
Aut corvi titulos auxiliaris habent.
Magne, tuum nomen rerum mensara tuarum est:
Sed qui te vicit, nomine major erat.
Nec gradus est ultra Fabios cognominis ullus; 605
Illa domus meritis Maxima dicta suis.
Sed tamen humanis celebrantur honoribus omnes:
Hic socium summo cum Jove nomen habet.
Sancta vocant augusta, patres: augusta vocantur
Templa sacerdotum rite dicata manu. 610
Hujus et augurium dependet origine verbi,
Et quodcumque sua Jupiter auget ope.
Augeat imperium nostri ducis, augeat annos:
Protegat et vestras querna corona fores.
Auspicibusque deis tanti cognominis heres 615
Omine suscipiat, quo pater, orbis onus.
Respiciet Titan actas ubi tertius Idus,
Fient Parrhasiae sacra relata deae.
Nam prius Ausonias matres carpenta vehebant:
—Haec quoque ab Evandri dicta parente reor— 620
Mox honor eripitur, matronaque destinat omnis
Ingratos nulla prole novare viros;
Neve daret partus, ictu temeraria caeco
Visceribus crescens excutiebat onus.
Corripuisse patres ausas immitia nuptas, 625
Jus tamen exemptum restituisse, ferunt.
Binaque nunc pariter Tegeaeae sacra parenti
Pro pueris fieri virginibusque jubent.
Scortea non illi fas est inferre sacello,
Ne violent puros exanimata focos. 630
Si quis amas ritus veteres, assiste precanti:
Nomina percipies non tibi nota prius,
Porrima placantur Postvertaque, sive sorores,
Sive fugae comites, Maenali Nympha, tuae.
Altera, quod porro fuerat, cecinisse putatur: 635
Altera, versurum postmodo quidquid erat.
Candida te niveo posuit lux proxima templo,
Qua fert sublimes alta Moneta gradus:
Nunc bene prospicies Latiam, Concordia, turbam:
Nunc te sacratae restituere manus. 640
Furius antiquum populi superator Etrusci
Voverat, et voti solverat ante fidem.
Causa, quod a patribus sumptis secesserat armis
Vulgus, et ipsa suas Roma timebat opes.
Causa recens melior: passos Germania crines 645
Porrigit auspiciis, dux venerande, tuis.
Inde triumphatae libasti munera gentis,
Templaque fecisti, quam colis ipse, deae.
Haec tua constituit Genitrix et rebus et ara,
Sola toro magni digna reperta Jovis. 650
Haec ubi transierint, Capricorne, Phoebe, relicto,
Per juvenis curres signa gerentis aquam.
Septimus hinc Oriens quum se demiserit undis,
Fulgebit toto jam Lyra nulla polo.
Sidere ab hoc ignis venienti nocte, Leonis 655
Qui micat in medio pectore, mersus erit.
Ter quater evolvi signantes tempora fastos,
Nec Sementiva est ulla reperta dies:
Quum mihi—sensit enim—Lux haec indicitur, inquit
Musa: quid a fastis non stata sacra petis? 660
Utque dies incerta sacro, sic tempora certa,
Seminibus jactis est ubi fetus ager.
State coronati plenum ad praesepe juvenci,
Cum tepido vestrum vere redibit opus.
Rusticus emeritum palo suspendat aratrum: 665
Omne reformidat frigida vulnus humus.
Villice, da requiem terrae, semente peracta:
Da requiem, terram qui coluere, viris,
Pagus agat festum; pagum lustrate, coloni,
Et date paganis annua liba focis. 670
Placentur