Fasti. Ovid

Чтение книги онлайн.

Читать онлайн книгу Fasti - Ovid страница 8

Автор:
Жанр:
Серия:
Издательство:
Fasti - Ovid

Скачать книгу

sensique metu riguisse capillos,

        Et gelidum subito frigore pectus erat.

      Ille tenens dextra baculum, clavemque sinistra,

        Edidit hos nobis ore priore sonos: 100

      Disce, metu posito, vates operose dierum,

        Quod petis, et voces percipe mente meas.

      Me Chaos antiqui—nam res sum prisca—vocabant.

        Adspice, quam longi temporis acta canam.

      Lucidus hic aër, et, quae tria corpora restant, 105

        Ignis, aquae, tellus, unus acervus erant.

      Ut semel haec rerum secessit lite suarum,

        Inque novas abiit massa soluta domos;

      Flamma petit altum, propior locus aëra cepit,

        Sederunt medio terra fretumque solo. 110

      Tunc ego, qui fueram globus et sine imagine moles,

        In faciem redii dignaque membra deo.

      Nunc quoque, confusae quondam nota parva figurae,

        Ante quod est in me, postque videtur idem.

      Accipe, quaesitae? quae causa sit altera formae, 115

        Hanc simul ut noris officiumque meum.

      Quidquid ubique vides, coelum, mare, nubila, terras,

        Omnia sunt nostra clausa patentque manu.

      Me penes est unum vasti custodia mundi,

        Et jus vertendi cardinis omne meum est. 120

      Quum libuit Pacem placidis emittere tectis,

        Libera perpetuas ambulat illa vias.

      Sanguine letifero totus miscebitur orbis,

        Ni teneant rigidae condita bella serae.

      Praesideo foribus coeli cum mitibus Horis: 125

        It, redit officio Jupiter ipse meo.

      Inde vocor Janus. Cui quum Cereale sacerdos

        Imponit libum farraque mixta sale,

      Nomina ridebis; modo namque Patulcius idem,

        Et modo sacrifice Clusius ore vocor. 130

      Scilicet alterno voluit rudis illa vetustas

        Nomine diversas significare vices.

      Vis mea narrata est: causam nunc disce figurae;

        Jam tamen hanc aliqua tu quoque parte vides.

      Omnis habet geminas hinc atque hinc janua frontes, 135

        E quibus haec populum spectat, at illa Larem.

      Utque sedens vester primi prope limina tecti

        Janitor egressus introitusque videt;

      Sic ego prospicio, coelestis janitor aulae,

        Eoas partes Hesperiasque simul. 140

      Ora vides Hecates in tres vergentia partes,

        Servet ut in ternas compita secta vias.

      Et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam,

        Cernere non moto corpore bina licet.

      Dixerat, et vultu, si plura requirere vellem, 145

        Se mihi difficilem non fore, fassus erat:

      Sumpsi animum, gratesque deo non territus egi,

        Verbaque sum spectans pauca locutus humum:

      Dic, age, frigoribus quare novus incipit annus,

        Qui melius per ver incipiendus erat? 150

      Omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas,

        Et nova de gravido palmite gemma tumet,

      Et modo formatis operitur frondibus arbos,

        Prodit et in summum seminis herba solum,

      Et tepidum volucres concentibus aëra mulcent, 155

        Ludit et in pratis luxuriatque pecus.

      Tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo,

        Et luteum celsa sub trabe fingit opus.

      Tum patitur cultus ager, et renovatur aratro.

        Haec anni novitas jure vocanda fuit. 160

      Quaesieram multis: non multis ille moratus,

        Contulit in versus sic sua verba duos:

      Bruma novi prima est, veterisque novissima solis:

        Principium capiunt Phoebus et annus idem.

      Post ea mirabar, cur non sine litibus esset 165

        Prima dies. Causam percipe, Janus ait.

      Tempora commisi nascentia rebus agendis,

        Totus ab auspicio ne foret annus iners.

      Quisque suas artes ob idem delibat agendo,

        Nec plus quam solitum testificatur opus. 170

      Mox ego: Cur, quamvis aliorum numina placem,

        Jane, tibi primo tura merumque fero?

      Ut per me possis aditum, qui limina servo,

        Ad quoscumque voles, inquit, habere deos.

      At cur laeta tuis dicuntur verba Kalendis, 175

        Et damus alternas accipimusque preces?

      Tum deus incumbens baculo, quem dextra gerebat,

        Omina principiis, inquit, inesse solent.

      Ad primam vocem timidas advertitis aures,

        Et primum visam consulit augur avem. 180

      Templa patent auresque deûm, nec lingua caducas

        Concipit ulla preces, dictaque pondus habent.

      Desierat Janus: nec longa silentia feci,

        Sed tetigi verbis ultima verba meis:

      Quid vult palma sibi rugosaque carica, dixi, 185

        Et data sub niveo Candida mella cado?

      Omen, ait, causa est, ut res sapor ille sequatur,

        Et peragat coeptum dulcis ut annus iter.

      Dulcia cur dentur, video: stipis adjice causam,

        Pars mihi de festo ne labet ulla tuo. 190

      Risit, et, O quam te fallunt tua saecula, dixit,

        Qui stipe mel sumpta dulcius esse putes!

      Vix ego Saturno quemquam regnante videbam,

        Cujus non animo dulcia lucra forent.

      Tempore crevit amor, qui nunc est summus, habendi; 195

        Vix ultra, quo jam progrediatur, habet.

      Pluris opes nunc sunt, quam prisci temporis annis,

        Dum populus pauper, dura nova Roma fuit,

      Dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum,

        Et dabat exiguum fluminis ulva torum. 200

      Jupiter angusta vix totus stabat in aede,

        Inque Jovis dextra fictile fulmen erat.

      Frondibus ornabant, quae nunc Capitolia gemmis,

        Pascebatque suas ipse senator oves;

      Nec pudor in stipula placidam cepisse quietem, 205

        Et fenum capiti supposuisse fuit.

      Jura dabat populis posito modo consul aratro,

        Et levis argenti lamina crimen erat.

      At postquam Fortuna loci caput extulit hujus,

        Et

Скачать книгу