ac desuper legitimas probationes admittere. Ipsique insimul vel alter eorum ad minus per seipsos secundum juris dispositionem testes ad juramenta recipere et examinare debeant et aliter receptorum et examinatorum attestationes, nullum penitus etiam judicium vel adminiculum faciant in præmissis, nec detineantur personæ aliquæ occasione negotii inquisitionis hujusmodi in alio quam solito Ordinariorum locorum carcere, ad hoc etiam de jure deputato. Et si contingat a gravaminibus eis illatis ad Sedem Apostolicam appellari, Ordinarii, vicarii et officiales et inquisitores præfati appellationibus ipsis deferant venerenter dum tamen manifeste frivolæ non fuerint, et processus per eos habitos ad ejusdem Sedis examen remittere et in illis supersedere nullatenus differant, usquequo aliud ab eadem Sede habuerint in mandatis. Contrafacientes vero Ordinarii, vicarii et Officiales ac Inquisitores præfati et quicunque alii tam ecclesiastici quam sæculares cujuscunque status, gradus, ordinis et conditionis fuerint, quacunque ecclesiastica vel mundana dignitate præfulgentes et contrafieri procurantes consulentes vel suadentes, tacite vel expresse, directe vel indirecte, in præmissis per nos sicut præfertur provide statutis vel aliquo eorumdem, Episcopi et superiores interdicti ingressus ecclesiæ, reliqui vero excommunicationis sententiam eo ipso incurrant, a qua præterquam in mortis articulo constituti ab alio quam Romano Pontifice, etiam vigore cujuscunque facultatis de præsentibus mentionem non facientis, nequeant absolutionis beneficium obtinere. Et illius exemplo cujus vices gerimus in terris nolentes mortem peccantium sed cupientes potius conversionem eorum salutiferam, misereri potius quam ulcisci elegimus, præsertim ubi si alias procedatur exinde possint verisimiliter scandala exoriri, Ordinariis locorum et eorum vicariis et Officialibus generalibus ac Inquisitoribus præfatis et cuilibet eorum in omnibus Regnis, Principatu et dominiis supradictis ut quorumcunque Regnorum et Principatus prædictorum incolarum utriusque sexus ad aliquem ex eis recurrentium confessione diligenter audita pro quibuscunque excessibus criminibus et peccatis etiam quæ vitam et ritus ac mores Judaicos sectando aut alias a via veritatis et fide Catholica deviando, et in aliquem hæresim labendo usque in diem illam in qua confitebuntur commississe fatebuntur et censuras ecclesiasticas quas quomodolibet incurrissent auctoritate nostra in utroque foro pœnitentiali et contentioso absque abjuratione de absolutionis beneficio eisdem recurrentibus providendi eisque pœnitentiam salutarem et occultam injungendi motu, scientia et auctoritate prædictis facultatem et potestatem concedimus per præsentes. Ita quod in posterum prætextu criminis hæresis quam antea incurrisse dicerentur contra eos inquirere non possint nec eos nullatenus valeant molestari, dum tamen ad Inquisitionis processum super hujusmodi criminibus et inquisitorum personalem citationem executorii demandatam deventum non foret, ac Ordinariis, vicariis, Officialibus et Inquisitoribus prædictis ne contra illos quos eorumdem vel alicujus eorum assertione eis constiterit per aliquem ex eisdem vigore præsentium absolutos fuisse per ipsorum absolventium attestationem aut patentes literas, seu super eorum assertione confectum instrumentum, absque tamen ulla peccatorum quorum confessionem audivissent propalatione de commissis per eosdem confitentes criminibus hæresis cujuslibet, de novo procedere, aut confiteri modo prædicto volentes quominus id faciant impedire, nullatenus præsumant sub simili interdicti et excommunicationis sententia eo ipso ut præfertur incurrenda a qua pari modo nequeant ab alio quam Sede prædicta nisi in mortis articulo constituti absolutionis beneficium obtinere, eisdem motu scientia et auctoritate inhibemus. Eisdemque Ordinariis, Vicariis, Officialibus et Inquisitoribus sic absolventibus ac cuilibet eorum, motu, scientia et auctoritate prædictis, sub simili pœna mandamus quatinus per se vel alium seu alios præsentes litteras ubi quando et quociens expedire cognoverint solemniter publicantes et illis quibus de absolutionis beneficio hujusmodi providerint ac alios quos contra præsentium tenorem gravari quomodolibet constiterit efficaci defensionis præsidio assistentes non permittant quempiam contra eorumdem præsentium literarum tenorem vexari seu quomodolibet molestari, et illos quos eis interdicti et excommunicationis sententiam hujusmodi incurrisse constiterit, illos irretitos esse publice nuncient faciantque ab aliis nunciari et ab omnibus arctius evitari ac, legitimis super hiis habendis servatis processibus, illos iteratis vicibus aggravare procurent. Et insuper, motu et scientia similibus, Ordinariis eorumque vicariis et Officialibus ac Inquisitoribus prædictis, sub censuris et pœnis præfatis eo ipso incurrendis, mandamus quatinus incolas utriusque sexus Regnorum et Principatus prædictorum qui ad eos aut eorum quemlibet pro confessione et absolutione prædictis recurrerint absque aliqua dilatione seu mora eorum confessiones et cujuslibet eorum audiant et eis de absolutionis beneficio in utroque foro ut præfertur provideant, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, invocando ad hoc si opus fuerit auxilio brachii sæcularis, decernentes ex nunc omnes et singulos processus quos haberi et generaliter quicquid fieri vel attemptari contigerit contra præsentium tenorem quomodolibet nullius esse roboris vel momenti et haberi debere prorsus pro infectis. Non obstantibus apostolicis in provincialibus et sinodalibus conciliis editis constitutionibus et ordinationibus ac privilegiis et litteris dictæ Sedis, necnon ecclesiarum Regnorum et Principatus prædictorum ac curiarum eorumdem juramento confirmatione apostolica vel quavis alia firmitate roboratis, statutis et consuetudinibus ac stilo et observantiis quibus illa etiamsi de eis eorumque toto tenore seu quovis alio expressio habenda esset, præsentibus pro expressis habentes, illis alias in suo robore permansuris, quoad præmissa specialiter expresse derogamus contrariis quibuscunque. Seu si aliquibus communiter vel divisim a Sede præfata indultum existat aut interdici suspendi vel excommunicari non possint per litteras Apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem, et qualibet alia dictæ Sedis indulgentia generali vel speciali cujuscunque tenoris existat, per quam præsentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri, et de qua cujusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mentio specialis. Et quia difficile foret præsentes litteras ad singula loca deferri, volumus et apostolica auctoritate decernimus quod transumpto præsentium manu alicujus notarii publici subscripto et sigillo alicujus curiæ episcopalis munito ubique in judicio et extra tanta fides adhibeatur quanta ipsis originalibus litteris adhiberetur si illæ exhibitæ vel ostensæ forent. Nulli ergo etc. liceat hanc paginam nostrorum statuti, concessionis, inhibitionis, mandati, constitutions, derogationis, decreti et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem etc. Datum Romæ apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicæ Millesimo Quadringesimo octuagesimo secundo, Quarto decimo Kal. Maii, Pontificatus Nostri Anno Undecimo.
P. Bertrandi.D. de Viterbio.
Duplicata sub eadem data et scripta per eundem scriptorem et taxata ad xxx.
Sanctissime Pater: Ferdinandus etc. Aliqua fuerunt mihi relata, pater sancte, que si vera sunt maxima admiratione digna videntur: hec sunt quod sanctitas vestra concessit generalem remissionem neophytis de omnibus erroribus seu delictis per eos ante hac perpetratis provideritque ut nomina testium qui apud acta inquisitionum heretice pravitatis que nunc fiunt in provincia Aragonie testimonia perhibuerunt delatis revelentur et quod a sententia inquisitionis possit ad vestram sanctitatem appelari seu apostolicam sedem et etiam quod sanctitas vestra revocaverit ab ipsius inquisitionis officio scilicet Joanni Christoforo de Gualbis et fratrem Joannem Ort exaudiendo eorum neophitorum peticiones quibus etiam audientia deneganda est, postquam inquisitores ipsi modeste et decenter prosequuntur, aliter enim spectantes alios favorabiles et faciles sibi optinere inquisitores, et alia a S. V. impetrata indulta talem suscipiunt audaciam quod non timent in eorum erroribus persistere. Predicte autem relationi impendimus fidem nullam, quod talia visa sunt quod nullatenus concedenda erant per S. V. que hujusmodi sancte inquisitionis negotium dirigere debet. Et si per dictorum neophitorum importunas et astutas persuasiones ea concessa forsitan fuerint eis nunquam locum dare intendo. Caveat igitur S. V. contra dicti negotii prosequtionem quicquid impedimenta concedere et si quid concessum fuerit revocare et de nobis