Consolatio Philosophae. Boethius
Чтение книги онлайн.
Читать онлайн книгу Consolatio Philosophae - Boethius страница 2
uel cur hesperias sidus in undas
casurum rutilo surgat ab ortu,
quid ueris placidas temperet horas
ut terram roseis floribus ornet,
20 quis dedit ut pleno fertilis anno
autumnus grauidis influat uuis
rimari solitus atque latentis
naturae uarias reddere causas:
nunc iacet effeto lumine mentis
25 et pressus grauibus colla catenis
decliuem que gerens pondere uultum
cogitur, heu, stolidam cernere terram.
sed medicinae, inquit, tempus est quam querelae. tum uero totis in me intenta luminibus: tune ille es, ait, qui nostro quondam lacte nutritus, nostris educatus alimentis in uirilis animi robur euaseras? atquitalia contuleramus arma quae nisi prior abiecisses inuicta te firmitate tuerentur. agnoscisne me? quidtaces? pudore an stupore siluisti? mallem pudore, sed te, ut uideo, stupor oppressit. cumque me nonmodo tacitum sed elinguem prorsus mutumque uidisset, ammouit pectori meo leniter manum et: nihil, inquit, pericli est, lethargum patitur, communem illusarum mentium morbum. sui paulisper oblitusest. recordabitur facile, si quidem nos ante cognouerit; quod ut possit, paulisper lumina eius mortaliumrerum nube caligantia tergamus. haec dixit oculosque meos fletibus undantes contracta in rugam uestesiccauit.
tunc me discussa liquerunt nocte tenebrae
luminibusque prior rediit uigor,
ut cum praecipiti glomerantur sidera Coro
nimbosisque polus stetit imbribus
5 sol latet ac nondum caelo uenientibus astris
desuper in terram nox funditur;
hanc si Threicio Boreas emissus ab antro
uerberet et clausum reseret diem
emicat et subito uibratus lumine Phoebus
10 mirantes oculos radiis ferit.
haud aliter tristitiae nebulis dissolutis hausi caelum et ad cognoscendam medicantis faciem mentemrecepi. itaque ubi in eam deduxi oculos intuitumque defixi, respicio nutricem meam, cuius abadulescentia laribus obuersatus fueram, Philosophiam. et quid, inquam, tu in has exsilii nostrisolitudines, o omnium magistra uirtutum, supero cardine delapsa uenisti? an ut tu quoque me cum reafalsis criminationibus agiteris? -- an, inquit illa, te, alumne, desererem nec sarcinam quam mei nominisinuidia sustulisti communicato te cum labore partirer? atqui Philosophiae fas non erat incomitatumrelinquere iter innocentis. meam scilicet criminationem uererer et quasi nouum aliquid accideretperhorrescerem? nunc enim primum censes apud improbos mores lacessitam periculis essesapientiam? nonne apud ueteres quoque ante nostri Platonis aetatem magnum saepe certamen cumstultitiae temeritate certauimus eodemque superstite praeceptor eius Socrates iniustae uictoriammortis me astante promeruit? cuius hereditatem cum deinceps Epicureum uulgus ac Stoicum ceteriquepro sua quisque parte raptum ire molirentur meque reclamantem renitentemque uelut in partempraedae traherent, uestem quam meis texueram manibus disciderunt abreptisque ab ea panniculistotam me sibi cessisse credentes abiere. in quibus quoniam quaedam nostri habitus uestigiauidebantur, meos esse familiares imprudentia rata nonnullos eorum profanae multitudinis erroreperuertit. quodsi nec Anaxagorae fugam nec Socratis uenenum nec Zenonis tormenta, quoniam suntperegrina, nouisti, at Canios, at Senecas, at Soranos, quorum nec peruetusta nec incelebris memoriaest, scire potuisti. quos nihil aliud in cladem detraxit nisi quod nostris moribus instituti studiisimproborum dissimillimi uidebantur. itaque nihil est quod ammirere si in hoc uitae salocircumflantibus agitemur procellis, quibus hoc maxime propositum est, pessimis displicere. quorumquidem tametsi est numerosus exercitus spernendus tamen est, quoniam nullo duce regitur sed erroretantum temere ac passim lymphante raptatur. qui si quando contra nos aciem struens ualentiorincubuerit, nostra quidem dux copias suas in arcem contrahit, illi uero circa diripiendas inutilessarcinulas occupantur. at nos desuper irridemus uilissima rerum quaeque rapientes securi totiusfuriosi tumultus eoque uallo muniti quo grassanti stultitiae aspirare fas non sit.
quisquis composito serenus aeuo
fatum sub pedibus egit superbum
fortunamque tuens utramque rectus
inuictum potuit tenere uultum,
5 non illum miniaeque ponti
uersum funditus exagitantis aestum
nec ruptis quotiens uagus caminis
torquet fumificos Vesaeuus ignes
aut celsas soliti ferire turres
10 ardentis uia fulminis mouebit.
quid tantum miseri saeuos tyrannos
mirantur sine uiribus furentes?
nec speres aliquid nec extimescas,
exarmaueris impotentis iram;
15 at quisquis trepidus pauet uel optat,
quod non sit stabilis suique iuris,
abiecit clipeum locoque motus
nectit qua ualeat trahi catenam.
sentisne, inquit, haec atque animo illabuntur tuo an ὄνος λύρας ? quid fles, quid lacrimis manas?Ἐξαύδα μὴ κεῦθε νόῳ . si operam medicantis exspectas, oportet uulnus detegas. -- tum ego collecto inuires animo: anne adhuc eget ammonitione nec per se satis eminet fortunae in nos saeuientisasperitas? nihilne te ipsa loci facies mouet? haecine est bibliotheca, quam certissimam tibi sedemnostris in laribus ipsa delegeras, in qua me cum saepe de humanarum diuinarumque rerum scientiadisserebas? talis habitus talisque uultus erat, cum te cum naturae secreta rimarer, cum mihi siderumuias radio describeres, cum mores nostros totiusque uitae rationem ad caelestis ordinis exemplaformares? haecine praemia referimus tibi obsequentes? atqui tu hanc sententiam Platonis ore sanxistibeatas fore res publicas si eas uel studiosi sapientiae regerent uel earum rectores studere sapientiaecontigisset. tu eiusdem uiri ore hanc sapientibus capessendae rei publicae necessariam causam essemonuisti, ne improbis flagitiosisque ciuibus urbium relicta gubernacula pestem bonis ac perniciemferrent. hanc igitur auctoritatem secutus quod a te inter secreta otia didiceram transferre in actumpublicae amministrationis optaui. tu mihi et qui te sapientium mentibus inseruit deus conscii nullumme ad magistratum nisi commune bonorum omnium studium detulisse. inde cum improbis grauesinexorabilesque discordiae et, quod conscientiae libertas habet, pro tuendo iure spreta potentiorumsemper offensio.
quotiens ego Conigastum in imbecilli cuiusque fortunas impetum facientem obuius excepi, quotiensTrigguillam regiae praepositum domus ab incepta, perpetrata iam prorsus iniuria deieci, quotiensmiseros quos infinitis calumniis impunita barbarorum semper auaritia uexabat obiecta periculisauctoritate protexi! numquam me ab iure quis ad iniurium quicquam detraxit. prouincialium