Hobbitus Ille: The Latin Hobbit. Mark Walker

Чтение книги онлайн.

Читать онлайн книгу Hobbitus Ille: The Latin Hobbit - Mark Walker страница 15

Автор:
Жанр:
Серия:
Издательство:
Hobbitus Ille: The Latin Hobbit - Mark  Walker

Скачать книгу

Bilbo secum cogitauit, “et faenisicia geritur et conuiuia sub diuo. frumentum metent et mora carpent antequam nos etiam hac uelocitate latus alterum descendere coeperimus.” et ceteri cogitationes pariter tristes secum cogitabant, quamquam cum Elrondem ualere iussissent in spe magna mane mediae aestatis, iucunde locuti erant de transitu montium, et de equitantibus, citatis equis, trans terras ulteriores. de aduentu ad ianuam celatam in Monte Solo cogitauerant, fortasse illa proxima nouissima luna Autumni – “et fortasse erit Dies Durini,” dixerant. Gandalphus solus caput suum quassauerat et nihil dixerat. multos annos nani iter illum non fecerant, sed Gandalphus id fecerat, ita quomodo mala et pericula in Vastitate creuissent et floruissent sciuit, cum dracones homines e terris expulsissent, atque gobelini post proelium Fodinarum Moriae secreto se diffudissent. consilia etiam bona magorum sapientium sicut Gandalphi et amicorum bonorum sicut Elrondis aliquando errant dum in facinoribus periculosis ultra Limen Vastatis abes; et Gandalphus fuit magus satis sapientis ut id sciret.

Image Missing

      sciuit fore ut nescio quid inopinatum euenire liceret, et uix sperare ausus est se sine facinori terribili montes altos ingentesque, cacuminibus solis atque uallibus in quibus nullus rex regnabat, transituros esse. quod sane non fecerunt. omnia bene fuerunt donec die quodam tempestati cum tonitru obuiam ierunt – magis quam tempestas cum tonitru, proelium-tonitrus. scis quomodo terrifica tempestas ingentissima ima in terra et in ualle fluminis esse possit; praecipue in temporibus in quibus duae tempestates cum tonitru ingentes sibi obuiam eunt atque confligunt. terribiliores etiam sunt tonitrus et fulgur in montibus noctu, ubi tempestates ex Oriente et Occidente adueniunt atque bellum gerunt. fulgur in cacuminibus frangitur, et saxa confringuntur, et fragores ingentes aerem diuidunt tum in antra omnia cauernasque uoluuntur atque caduntur; et tenebrae cum sonitu, qui omnia obruit, atque luce subita plenae sunt.

Image Missing

       Semita montana

      numquam Bilbo aliquid talis generis aut uiderat aut mente conceperat. fuerunt in sublimi et angusto loco, ad latus unum eorum decliue terribile in uallem hebetem fuit. sub saxo imminenti per noctem tegebantur, et is sub stragula iacuit a capite suo ad digitum horrens. cum inter fulgura fulgentes intueretur, trans uallem uidit gigantes-lapideos exire, qui saxa ludendi causa inter se iaciebant et, illis prehensis atque deiectis in tenebras, illa aut inter arbores longe infra fracta aut in partes paruas crepitu confracta sunt. tum uentus quidam uenit atque imber, et uentus adeo imbrem grandinemque quoquouersus flagellauit ut saxum imminens nequaquam tegimen esset. mox madescebant atque manni capitibus demissis et caudis inter crura stabant, et aliqui terrore hinniebant. gigantes ridentes clamitantesque ubique per tota latera montium audire poterant.

      “hoc non prorsum bene facit!” Thorinus inquit, “si nos non deturbati, aut demersi, aut fulmine icti sumus, ab gigante aliquo tollemur atque in caelum pro pila a pedibus calcabimur.”

      “heus, si aliquem locum, qui melior est, scis, nos illuc duc!” Gandalphus inquit, qui ualde stomachosus fuit et ipse longe a gaudio de gigantibus afuit.

      finis dissensionis eorum euenit ut Filium et Kilium mitterent, qui tegimen melius quaererent. illi oculos acutissimos habuerunt, et aetate fuerunt minores nanorum circiter annis quinquaginta, ut plerumque tales labores illis assignarentur (cum omnes omnino inutilem esse rem uidissent ut Bilbonem mitterent). si aliquid inuenire uultis, uobis inuestigandum est (ita Thorinus nanis iuuenibus dixit). haud dubium quin aliquid inuenires si inuestigares, sed id non semper est omnino illud, quod quaesiuisti. hoc tempore ita accidit.

      mox Filio et Kilio reptantibus reuersis, saxa in uento amplectentes, “antrum aridum inuenimus,” inquiunt, “quod non longe abest post angulum proximum; et manni et omnes introire poterunt.”

      “explorauistisne id diligenter?” magus inquit, qui sciuit antra in montibus altis raro esse uacua.

      “ita! ita!” inquiunt, quamquam omnes sciuerunt eos diu agere id non posse; citius reuersi erant. “non est multo magnum nec longe in tergum pertinet.”

      quae, sane, est pars de antris periculosa: quatenus in tergum pertineant nescis, aliquando, nec quo meatus in tergo ducat, nec quid te intrinsecus exspectet. nunc autem nuntius Kilii Filiique satis bonus uisus est. ita surrexerunt omnes et se mouere parauerunt. uentus ululabat atque tonitrus fremebat ut et se et mannos prorsum mouere molestum esset. nihilominus iter non longe fuit, et mox ad saxum magnum in semitam protrusum aduenerunt. si pone illud gressus es, arcum humilem in latere montis inuenisti. uixdum satis spatii fuit ut manni, oneribus depositis et clitellis remotis, compressi pertransirent. ut sub arcu transibant, bonum fuit uentum atque imbrem extrinsecus potius quam circum eos audire, et sentire se a gigantibus et saxis eorum saluos esse. magus autem nihil periclitatus est. uirgam incendit – sicut illo die qui tam multo ante esse uisus est, si tu eum recordaris, in triclinio Bilbonis fecerat – et in luce cuius antrum ab extremo ad extremum explorauerunt.

      quod satis magnitudinis esse uisum est, sed non nimis ingentis atque mystici. solum aridum et nonnullos angulos commodos habuit. in extremo uno fuit pro mannis spatium; qui ibi steterunt (mutatione ualde gauisi) uaporantes et in saccis nasi mandentes. Oinus et Gloinus ignem incendere iuxta ianuam uoluerunt ut uestes siccarent, sed Gandalphus id recusauit. ita uestimentis uuidis in solo sparsis, uestimenta arida e sarcinis extulerunt; tum stragulis suis factis commodis, fumisgia extulerunt atque coronas fumi emiserunt, quas Gandalphus in colores diuersos uertit et effecit ut illae saltarent iuxta tectum oblectandi causa. locuti atque locuti sunt, et, tempestatis obliti quod quisque cum parte eius thesauri facere posset agitauerunt (ubi eam receperint, quae res nunc cum maxime non esse tam impossibilis uisa est); itaque singulariter obdormiebant. id fuit tempus ultimum in quo mannis, sarcinis, impedimentis, instrumentis et ceteris rebus, quae secum tulerant, usi sunt.

      accidit tamen ut res sit bona quod illi Bilbonem paruulum secum tulissent. nam, nescio quomodo, ille diu non obdormire potuit; cum dormisset, somnia pessima habuit. somniauit rimam in muro in tergo antri maiorem maioremque factam esse, et latiorem latioremque apertam esse, et se ualde timere sed non posse exclamare aut aliquid facere nisi iacere atque uidere. tum somniauit solum antri inclinare et se labi – decidere coepisse, quo nescire.

      tum cum maxime horrifice horrens experrectus, inuenit partem somnii ueram esse. rima in tergo antri aperta erat, et iam meatus latus fuit. in tempore fuit ut nouissimam caudarum mannorum in illam dilabi uideret. sane maxima uoce ululauit, tam magnum ululatum quam hobbitus dare potest, qui pro proceritate eorum est mirandus.

      exsiluerunt gobelini, gobelini ingentes, magni gobelini specie foeda, multi gobelini, antequam saxa et stipites dicere potuisti. erant sex in quemque nanum, minime, etiam duo in Bilbonem; omnes prehensi sunt atque per rimam lati sunt, antequam fomes et silex dicere potuisti, Gandalpho excepto. ululatus Bilbonis adeo proderat, qui in puncto temporis fracto illum omnino excitauisset, et cum gobelini uenissent, ut illum prehenderent, fuit fulgor terrificus quasi fulgur in antro, odor quasi *puluis bombardica, et nonnulli mortui ceciderunt.

      rima crepitu clausa est, in latere cuius Bilbo nanique alieno fuerunt! ubi fuit Gandalphus? de ea re et illi et gobelini nesciuerunt, nec gobelini ad eam cognoscendam manserunt. Bilbonem nanosque raptos abripuerunt. tenebrae fuerunt tales altae quales gobelini, qui in imis montium habitabant, soli perspicere potuerunt. meatus fuerunt quoquouersus praui implicatique, sed gobelini rectam uiam sciebant, tam bene quam uiam ad proximum *officium tabellarii scis; atque uia deorsum et deorsum descendit, et ualde iners fuit aer. gobelini fuerunt durissimi, et immisericorditer uellicauerunt, et cachinnauerunt atque uocibus saxeis horribilibus riserunt; et Bilbo etiam miserior fuit quam tempus in quo trollum e digitis pedum eius eum sustulerat. iterum atque iterum foramen-hobbitum amoenum clarumque uoluit. non postremum id uoluit.

      nunc ante eos fulgor lucis rubrae apparuit. gobelini cantare, uel potius coaxare, coeperunt, tempus

Скачать книгу