Hobbitus Ille: The Latin Hobbit. Mark Walker

Чтение книги онлайн.

Читать онлайн книгу Hobbitus Ille: The Latin Hobbit - Mark Walker страница 17

Автор:
Жанр:
Серия:
Издательство:
Hobbitus Ille: The Latin Hobbit - Mark  Walker

Скачать книгу

Gandalphus uirgam incendit. sane Gandalphus fuit; sed tum cum maxime nimis occupati fuerunt ut rogarent quomodo illuc adueniret. ensem iterum eduxit, qui iterum luce sua in tenebris fulsit. adeo cum ira arsit ut quandocumque gobelini aderant niteret; nunc tam nitens quam flamma caerulea fuit propter gaudium in interficiendo magni domini antri. cui nequaquam molestum fuit quam celerrime per catenas-gobelinorum secare et omnes captiuos liberare. nomen ensi fuit Glamdring Malleus-hostium, si recordaris. a gobelinis Verberator appellatus est, quem magis quam Mordacem, si possibile est, oderant. Orcristus etiam seruatus est; nam Gandalphus eum raptum e custode quodam pauescente etiam tulit. de pluribus rebus Gandalphus cogitauit; et quamquam omnia facere non potuit, pro amicis in angulo stricto multa facere potuit.

      “adsumusne omnes?” ille inquit, capite summisso ensem eius Thorino tradens. “uideam: unum – qui est Thorinus; duo, tres, quattuor, quinque, sex, septem, octo, nouem, decem, undecim: ubi sunt Filius et Kilius? hic sunt! duodecim, tredecim – atque hic est Dominus Baggins: quattuordecim! ita, ita! res peior esse possit sed autem multo melior esse possit. nulli manni, nullus cibus, et ubi etiam simus nescientes, et copiae gobelinorum iratorum proxime in tergo! prorsum ueniamus!”

      prorsum uenerunt. rectissime dixit Gandalphus: longe in tergo in aditibus, per quos uenerant, sonitus gobelinorum atque clamores horribiles audire coeperunt. ergo citius quam umquam perrexerunt, et quod miser Bilbo ire cum dimidia celeritate ceterorum nequaquam potuit – nam nani cursu tremendo currere possunt, mihi licet tibi dicere, quandocumque eis opus est – eum in tergis suis inuicem sustulerunt.

      nihilominus gobelini citius quam nani currunt, et hi gobelini uiam melius cognouerunt (nam semitas fecerant ipsi), et ualde irati fuerunt; ut omnibus rebus actis nani etiam clamores atque ululatus propiores propioresque appropinquantes audire possent. mox etiam alapam pedum gobelinorum audire potuerunt, multorum pedum, qui solum pone angulum nouissimum esse uisi sunt. nictatio facum rubrarum pone eos in cuniculo, quem sequebantur, uideri potuit; et letaliter defatigabant.

      “quare, o quare foramen-hobbitum umquam reliqui?” miser Dominus Baggins inquit, sursum deorsum in tergo Bomburis offendens.

      “quare, o quare hobbitum miserabilem ad uenationem thesauri umquam attuli!” miser Bombur inquit, qui pinguis fuit, et sudore manente ex aestu atque terrore de nare prorsum uacillabat.

      quo tempore Gandalphus pedem rettulit, Thorino comitante. angulum acutum circumuecti. “retro uerte!” clamauit. “ensem educe, Thorine!”

      nec quicquam aliud agi potuit; quod gobelinis non placuit. festinantes magnis uocibus clamitantes circum angulum uenerunt, et Scissorem-gobelinorum et Malleum-hostium frigidos atque claros nitentes in oculis suis statim inuenerunt. illi, qui in primo agmine fuerunt, semel clamauerunt antequam trucidabantur. illi, qui in tergo fuerunt, etiam magis clamauerunt et retrorsus saliebant, prosternentes illos, qui post ipsos currebant. “Mordax et Verberator!” ululauerunt; et mox omnes commouebantur, atque plurimi retro ad uiam, qua aduenerunt, pellebantur.

      diutius erat ante quam quiuis angulum illum circumuehi ausus est. quo tempore iterum nani progressi erant, longe, longe in cuniculos atros regni gobelinorum. cum gobelini id cognouissent, facibus exstinctis et calceis mollibus indutis, cursores celerrimos cum auribus oculisque acutissimis elegerunt. qui, tam ueloces quam mustelae in tenebris, et uix cum magis sonitu quam uespertilliones, procurrerunt.

      quamobrem nec Bilbo, nec nani, nec etiam Gandalphus eos, qui adue niebant, audiuerunt. nec eos uiderunt. sed a gobelinis uidebantur, qui tacite in tergum cucurrerunt, nam Gandalphus ad nanos progredientes iuuandos uirgam cum luce hebete illuminabat.

      subito Dorius, qui nunc in tergo Bilbonem ferens erat, a tergo in tenebris capiebatur. clamauit atque decidit; et hobbitus ex umeris in caliginem uolutus, caput in saxum durum offendit atque nullum ulterius meminerat.

      CAPVT QVINTVM

      AENIGMATA IN TENEBRIS

      Конец ознакомительного фрагмента.

      Текст предоставлен ООО «ЛитРес».

      Прочитайте эту книгу целиком, купив полную легальную версию на ЛитРес.

      Безопасно оплатить книгу можно банковской картой Visa, MasterCard, Maestro, со счета мобильного телефона, с платежного терминала, в салоне МТС или Связной, через PayPal, WebMoney, Яндекс.Деньги, QIWI Кошелек, бонусными картами или другим удобным Вам способом.

iVBORw0KGgoAAAANSUhEUgAAAg0AAAMgCAIAAAAvP8afAAAACXBIWXMAAA7EAAAOxAGVKw4bAAAH aWlDQ1BQaG90b3Nob3AgSUNDIHByb2ZpbGUAAHjalZVZVJMHHsX/35KVkEAIEJDlg7AbSEBkFQqE VfZVwJUkHxAJJCZhq2LpqIjiAlYsVRAVpI4riFAcl0pFK+JYgQq44AZapVgVR9SplnngzLEvnXPm Pv3OPee/PN0LQOcFh4aEoUEA+QU6TVJECJGekUnQhgEDFJhAA+csmVYNfy0EYHoIEACAQVdplERS n+958Fhz2DQvv641kcXNh/8thkyt0QFQewCgV05qZQC0agBYV6xT6wDgJQDwNClJEgAEB6Csz/kT S//EmvSMTABqJQDwcma5HgB40lluBQBeekYmMXv208+yQk3RrIeeBQAmGIM1uIAnBEIUJMNSyAUN lMFGqIF6aIFWOAOX4AbchnF4Ae8RDGEjfESAuCLeSAgSgyxCspA8pAgpRzYjtUgjchg5hZxHepFB ZBR5ikwhH1EaaohaoA6oGPVHw9AENBMlUTW6Gq1Aa9B69BDajn6P9qHD6Bj6Av2A0TFjzBYTYQuw KCwNk2Ma7AtsK7YHO4x1YZexm9g49hpHcUPcBhfjQXgCvgJX4+V4Db4fP4lfxH/GH+NvKXSKOUVI CaQkUGSUQkolZQ/lOKWbcpPylPKBakC1o/pQY6lZ1CJqFXUftYPaR31AnaaxaAKaLy2elk0ro+2k HaVdpN2hvabr0QV0f3oKPZ9eQW+kd9EH6JMMKoNg+DFSGSrGZsZBRjfjLuMdk8cUM2OZCmYFs4l5 gXmP+buemZ63XqqeTm+HXpveDb2XLA5LxIpnqVjbWa2sftaUvpH+fP00/RL93frn9O+zUbY9O4qt ZFezT7FH2B85NpxwTh6nhtPJuWuAGjgZxBsUGTQY9BhMGhoZ+hvKDbcYdhje49K47txM7nruce4t I9xIZJRptMGozWiUx+B58WS8at453oQx3zjcWGfcZDxggpiITVaYVJtcMHlpamOaZLrOtMP0Cd+M H80v47fyx8xMzRaarTVrN/vF3MI80bzC/Kz51BynOcvn1M65ZoFb+FtoLY5YjFtaWqZZbrfstcKs AqyKrU5aPbd2tpZb77MeJcyINOIrot+GYxNrU2Vz1ZZhG2lbaXtFQBdECTYJ+uxYdnF21XYD9sb2 6fZ77O87CBxyHI46vHL0clzj+IMT3SnOqdbprrOds9L5lPMHlzCXbS4jc23nKud2ChFhjLBOOOYq dl3j2utm4iZza3ObEcWJGkSTYn9xlfiuu9C9zP26B+Gh8eiZZzpv5bxznoaepOfp+ez5svldXmwv udcZb663wvuCD99nlU+vr63vGt8hP7HfZr/H/kH+9f7vFqQsaAtgB+QF9AY6BlYEPv4s9LPmIDxI HnQp2CG4MngiJCbkhIQrKZTcCg0IPRBGC8sPGwj3CW+MoEbkR9yMDIhsieJElUQ9WhizsDPaJnpL 9LsYeUx/bEDskTh+XEXcm3h5/GCCJKE9UZC4M4maVJw0kbwk+aeUkJTOVJfUxjRe2ua0mUVFiybT 5el3MpIz+jJDM88v9l7ctkS45Nultkv3LjNf9vVy3vKaFZwV27JYWVuketIqGUu2Vc6WV5Ncsjab n12fQ+Q05zrnnlB4Ks6sDF55JS8hb0SZpXyWr83/WLBRxVU1qJ3VHauCV13XLNFMaEt0NN2uQofC zqKIopFiRfGHkm2lNqUdn0d+Prpas4a2pqFsXtnVtVlr339RU+5SfvHLJV9O/61mnXDdj+tlG2BD Q4VfxcjG4krjyo5NqZvebN5V5V11a8vqrVZbu7eR2xnbj1cnV7+vadwRvuP5V7U7A3Y+qd2+y3fX 2Ndb63zrxr+p2R2we2JPXX14/ZuG5r0pjXhjx76c/fz9fQfKmtybHjd/czCuBWs5/a36kOOhe3/f dTj+CP1I99HVx7yOvTp+7ISi1aF1rG3/yeXtVu2jpxo6lnVadT747kAXedrp9

Скачать книгу