Hobbitus Ille: The Latin Hobbit. Mark Walker
Чтение книги онлайн.
Читать онлайн книгу Hobbitus Ille: The Latin Hobbit - Mark Walker страница 2
NOTA BENE
Unfamiliar or new words are marked with an asterisk (*) on their first occurrence and are glossed in the vocabulary at the end, where you will also find a list of proper names. The various verse metres are noted in a brief appendix. Spelling and orthography follow that of the Oxford Latin Dictionary, hence no distinction is made between vocalic and consonantal ‘i’ and ‘u’, and only proper names are capitalised. This has also been my primary (but not sole) reference for definitions and word use.
Mark Walker
CAPITA
IV Super Collem et Subter Collem
Verba Fortasse aut Incognita aut Noua
haec est fabula de rebus praeteritis. illis temporibus linguae atque litterae a nostris hodie ualde distulerunt. illae linguae in sermonem Latinum conuersae sunt. duas autem quaestiones animaduertas, scilicet: (1) Latine, uerbum nani solum signifi cat pumiliones, id est homines paruulos non, ut in hac fabula, gentem antiquam e qua Thorinus Scutumquerceum et comites orti sunt. (2) hic orcus est nomen quod illis in temporibus hobbiti beluis, quae plerumque gobelini (aut hobgobelini pro generibus grandioribus) appellantur, dederunt. id nomen nequaquam pertinet ad Orcum Latine, id est Dis, deus inferus aut inferi ipsi.
runae fuerunt litterae ueteres, quae in principio ad eas insculpandas et inscribendas ligno uel saxo uel metallo in usu erant, itaque tenues atque angulosae fuerunt. in temporibus huius fabulae nani solum illis frequenter uti sunt, praecipue historias priuatas aut arcanas scribendi causa. in hoc libro runae eorum runis Latinis, quas nunc pauci cognoscunt, signifi cantur. si runae in Tabula Geographica Throris cum uerbis Latine transcriptis (in paginis XXXIV et LXVII) comparantur, tum litteras ad linguam nostram accomodatas inuenire et titulum in runis superscriptum legere licet.
in Tabula Geographica omnes runae solitae inueniri possunt. pro j atque v, i atque u utuntur. nulla fuit runa pro q (utere cw); neque pro z (runa nanorum
duae runae ultimae sunt litterae primae Throris et Thraini. runae-lunae, quas Elrond legit, fuerunt:
in Tabula Geographica, quattuor cardines a runis signifi cantur, cum Oriente in summo, ut solebat in tabulis geographicis nanorum, itaque legantur in modo horologii: Or(iens), M(eridie), Oc(cidens), S(eptentriones).
CAPVT PRIMVM
CONVIVIVM INOPINATVM
in foramine terrae habitabat *hobbitus: nec foedum, sordidum madidumque foramen, nec extremis lumbricorum atque odore caenoso impletum, nec etiam foramen aridum, inane, harenosum, in quo nihil erat ad considendum aut edendum aptum; immo foramen-hobbitum, ergo commodum.
quod ianuam omnino rotundam, fenestrae nauis similem, uiridem pictam cum *bulla aeraria flauenteque in media accurate defixa habuit. aperta est ianua in atrium tubulatum, *cuniculo simile: cuniculus autem commodissimus, non fumidus, cum parietibus lacunatis et solis pauimentatis et *tapetis tectis, qui sellis expolitis et plurimis uncis ad petasos amiculaque suspendenda