Hobbitus Ille: The Latin Hobbit. Mark Walker

Чтение книги онлайн.

Читать онлайн книгу Hobbitus Ille: The Latin Hobbit - Mark Walker страница 3

Автор:
Жанр:
Серия:
Издательство:
Hobbitus Ille: The Latin Hobbit - Mark  Walker

Скачать книгу

faciens, porro et porro in latus Collis – Collis Ille, ut totus populus multa milia passuum circum illum appellauit – sinuabat, ex quo multae et paruae fores apertae sunt, alter hinc alter illinc. ascendere scalas hobbito non opus fuit: cubicula, balnea, *apothecae, *cellae penariae (multae earum), uestiaria (fuerunt hobbito conclauia uestibus omnino dedicata), culinae, triclinia, omnia in eodem plano fuerunt, profecto in eodem meatu. conclauia ad sinistram (intus) fuerunt optima, nam sola ex omnibus fenestras habuerunt, profunde defixas, rotundas fenestras, quae hortum eius et prata ultra ad flumen proclinata prospexerunt.

      hobbitus ille fuit hobbitus diuitissimus, cui nomen fuit Baggins. Bagginses in uicinia Collis iamdiu habitauerant, qui honestissimi habebantur, non modo quod plerique diuites fuerunt sed etiam quod nec umquam *facinora audacia nec quicquam inopinatum fecerunt: quicquid Bagginsi cuidam liceat dicere de re qualibet sine labore rogandi eum cognosceres. haec est fabula de modo in quo Baggins quidam facinus fecit audax, et inuenit se agere et dicere res omnino inopinatas. qui fortasse honorem uicinorum amiserit, sed acquisiuit – uerumtamen inuenies num is quicquam denique acquirat.

      mater ipsius hobbiti nostri – quid est hobbitus? hobbitis opus est, ut opinor, explanatione quadam hodie, quoniam rari facti sunt et Hominum Magnorum, ut nos appellant, timidi. sunt (aut erant) homines paruuli, circa dimidium proceritatis nostri, et minores quam nani barbati. barbae hobbitis non sunt. est illis paululum aut nihil *magiae, praeter uulgare cottidianum genus, quod illis usui est ut taciti et cito se auferant quandocumque talis ingens et stulta gens qualis tu et ego rustice errat, strepitum simile elephantis faciens, quem illi milibus passuum abhinc audire possunt. procliuitatem ad pinguem uentris habent; in coloribus splendidis (plerumque uiridi et luteo) se uestiunt; calceos non induunt, quod plantae pedum coriis naturalibus augentur et capillis densis calidis fuluis sicut crines in capite (qui sunt crispi); longos peritos fuluos digitos habent, uultus apertos, et risus altos sucososque rident (imprimis post cenam, quam bis in die edunt quandocumque possunt). nunc satis intellegis ut tibi progredi liceat. ut dicebam, mater huius hobbiti – id est Bilbonis Bagginsis – fuit illustris Belladonna Took, una ex tribus filiabus praeclaris Senis Tookis, capitis hobbitorum qui trans Aquam, quae est flumen paruum quod subter Collem fluebat, habitabant. saepe dicebatur (in aliis familiis) maior Took quidam certe uxorem nympham olim duxisse. quod, sane, absurdum fuit, sed nihilominus de illis fuit nescio quid hobbitis dissimilius, et aliquando aliqui gentis Tookis facinora audacia facere solebant. caute se abstulerunt, et familiae rem celauerunt; uerum Tookes tamen fuerunt non tam honesti quam Bagginses, quamquam haud dubio diuitiores fuerunt.

      scilicet, postquam Domina Bungo Baggins facta, Belladonna Took numquam facinora fecit audacia. Bungo, qui pater Bilbonis fuit, pro ea (et partim a pecunia eius) sumptuosissimum foramen-hobbitum, quod aut sub Colle aut supra Collem aut trans Aquam inueniri potuit, aedificauit, et ibi ad supremos dies manserunt. nihilominus ueri simile est Bilbonem, unicum filium eius, quamquam et in specie et in moribus editio secunda patris solidi gratique esse uideretur, paruum aliquid alieni ex gente Tooke in natura sua accepisse, aliquid, quod solum occasionem exspectabat ut se patefaceret. numquam occasio aduenit, donec Bilbo in aetatem peruenit, circa quinquaginta annos natus, et in amoeno foramine-hobbito a patre eius aedificato, quod tibi modo descripsi, habitabat, donec, re uera, is domicilium immobile habere uisus est.

      fortuna insolita, quodam mane iampridem in tranquilitate orbis terrarum, cum minus clamoris et plus uiridis erat, et hobbiti etiam numerosi fortunatique erant, et Bilbo Baggins post ientaculum in fore stabat fumum emittens ex *fumisugio longo ligneo ingentique, quod ad digitos laneos (compte pectos) pedum paene declinabat – aduenit Gandalphus. Gandalphus! si tu quartam partem solum audiuisses rerum quae ego de illo audiui, et ego minimam solum omnium rerum, quae audiri possunt, audiui, tu ad fabulam mirabilem quamlibet praeparares. ubicumque ille iter fecit, fabulae et facinora audacia oriebantur, in modo insolitissimo. per saecula et saecula non illuc aduenerat, non, uero, ex quo tempore cum amicus eius Senex Took mortuus est, et hobbiti faciei eius paene obliti erant. super Collem trans Aquamque negotia sua gerens afuerat ex quo hi fuerunt parui pueri-hobbiti atque puellae-hobbitae.

      illo mane Bilbo nulla suspicione senem cum baculo solum uidit. qui petasum altum acutum caeruleum, amiculum longum rauum, *amictorium argenteum, supra quod barba eius longa et cana infra medium corporis pendebat, caligasque ingentes nigras habuit.

      “bonum mane!” Bilbo sincere inquit. sol lucebat, et gramen erat uiridissimum. Gandalphus autem subter supercilia longa fruticosa, quae ulterius quam labrum petasi umbrosi propagauerunt, eum aspexit.

      “quid uis?” inquit. “tune me habere bonum mane iubes, aut mane esse bonum uis, utrum id uellem necne; aut te bonum sentire hoc mane; aut mane esse in quo quidam sit bonus?”

      “cuncti eorum simul,” Bilbo inquit. “atque mane etiam amoenissimum ad fumisugio *tabaci foris utendum. si fumisugium possideas, conside et tuum cum meo comple! noli properare, totum diem ante nos habemus!” tum Bilbo in sella iuxta ianuam suam consedit et, cruribus implexis, coronam pulchram fumi glauci, quae in aerem intacta uolabat et procul super Collem deferebatur, emisit.

      “pulcherrima!” Gandalphus inquit. “sed hoc mane tempus emittendi coronas fumi non mihi est. nam quemdam quaero, qui facinus audax, quod ego compono, coniungat, et inuenire quemquam difficillimum est.”

      “sane – his in regionibus! gens simplex sedataque sumus, quae facinoribus audaciis non utitur. foedae, tumultuosae, incommodae res! efficiunt ut tarde cenes! non intellego quid quisquam in eis uideat,” inquit Dominus Baggins noster, et pollicem unum post *fascias bracarum posuit, et alteram maiorem etiam coronam fumi emisit. tum litteras matutinas eductas legere incepit, simulans ut se non iam senem animaduerteret. nam constituerat eum esse parum generis sui, et cupiuit eum abscedere. senex autem se non mouit. in baculo suo innitens stabat et nihil loquens hobbitum spectabat, donec Bilbo incommodior factus est et etiam iratior.

      qui “bonum mane!” tandem inquit.“quaelibet facinora audacia hic nolumus, tibi gratias! tibi liceat conari supra Collem uel trans Aquam.” his uerbis in animo habuit sermonem terminare.

      “quot res bonum mane tibi significat?” Gandalphus inquit. “nunc tu significas te uelle me dimittere, et id non bonum erit donec hinc discessero.”

      “minime, minime, carissime! immo, non puto me cognoscere nomen tuum?”

      “maxime, maxime, carissime – atque ego nomen tuum cognosco, Domine Bilbo Baggins. atque tu nomen meum cognoscis, quamquam oblitus es id me esse. Gandalphus sum, et Gandalphus me significat! heu, adeo uixi ut bonum mane a filio Belladonnae Tookis iubear, quasi *orbiculos ad ostium uenderem!”

      “Gandalphe! Gandalphe! o me felicem! nonne *magus errabundus qui par bullarum adamantinarum magicarum, quae numquam resolutae sunt donec iussae sunt, Seni Tooki dedit? nonne homo festiuus qui fabulas mirabiles de draconibus et *gobelinis et *gigantibus et uirginibus regiarum liberandis et fortuna inopinata filiorum uiduarum in conuiuiis dicebat? nonne ille qui tam optimos *pyrobolos chartaceos faciebat! eos memini! quos Senex Took pridie Mediam Aestatis habebat. eugepae! quasi lilia ingentia et *antirrhina et laburna ignis ascenderent et in crepusculo per totum uesperum penderent!” iam animaduerteris Dominum Bagginsem non esse tam ieiunum quam sibi credere libuerit, eum quoque florum amantissimum esse. “me miserum!” continuabat. “nonne Gandalphus ille qui plurimos pueros et puellas in Caeruleum discedere facinorum insanorum causa praestabat? quaelibet ab arboribus ascendendis usque ad *dryades salutandas – aut naues nauigandas, nauigare ad litora aliena! pro fidem, uiuere erat iucund- uolo dicere te olim res in his regionibus male perturbauisse. mihi ignosce, sed te adhuc in negotiis esse nesciui.”

      “alibi me esse oportet?” magus inquit. “nihilominus, mihi placet cognoscere te de me nonnihil meminisse. pyrobolos chartaceos meos benigne meminisse uideris, saltem, ergo res non sine spe est. sane, pro auo Sene Tooke, et pro misera Belladonna,

Скачать книгу