A Student's Commentary on Ovid's Metamorphoses Book 10. Shawn O'Bryhim

Чтение книги онлайн.

Читать онлайн книгу A Student's Commentary on Ovid's Metamorphoses Book 10 - Shawn O'Bryhim страница 13

A Student's Commentary on Ovid's Metamorphoses Book 10 - Shawn O'Bryhim

Скачать книгу

      tendit onus matrem neque habent sua verba dolores

      nec Lucina potest parientis voce vocari.

      nitenti tamen est similis curvataque crebros

      dat gemitus arbor lacrimisque cadentibus umet.

      constitit ad ramos mitis Lucina dolentes 510

      admovitque manus et verba puerpera dixit.

      arbor agit rimas et fissa cortice vivum

      reddit onus, vagitque puer quem mollibus herbis

      Naides inpositum lacrimis unxere parentis.

      laudaret faciem Livor quoque. qualia namque 515

      corpora nudorum tabula pinguntur Amorum,

      aut huic adde leves aut illi deme pharetras.

      labitur occulte fallitque volatilis aetas,

      et nihil est annis velocius. ille sorore 520

      natus avoque suo, qui conditus arbore nuper,

      nuper erat genitus, modo formosissimus infans,

      iam iuvenis, iam vir, iam se formosior ipso est,

      iam placet et Veneri matrisque ulciscitur ignes.

      namque pharetratus dum dat puer oscula matri, 525

      inscius exstanti destrinxit harundine pectus.

      laesa manu natum dea reppulit. altius actum

      vulnus erat specie primoque fefellerat ipsam.

      capta viri forma non iam Cythereia curat

      litora, non alto repetit Paphon aequore cinctam 530

      piscosamque Cnidon gravidamque Amathunta metallis.

      abstinet et caelo. caelo praefertur Adonis.

      hunc tenet, huic comes est adsuetaque semper in umbra

      indulgere sibi formamque augere colendo

      per iuga, per silvas dumosaque saxa vagatur 535

      fine genus vestem ritu succincta Dianae

      hortaturque canes tutaeque animalia praedae,

      aut pronos lepores aut celsum in cornua cervum

      aut agitat dammas. a fortibus abstinet apris

      raptoresque lupos armatosque unguibus ursos 540

      vitat et armenti saturatos caede leones.

      te quoque ut hos timeas, si quid prodesse monendo

      possit, Adoni, monet, ‘fortis’ que ‘fugacibus esto’

      inquit. ‘in audaces non est audacia tuta.

      parce meo, iuvenis, temerarius esse periclo, 545

      neve feras quibus arma dedit natura lacesse,

      stet mihi ne magno tua gloria. non movet aetas

      nec facies nec quae Venerem movere leones

      saetigerosque sues oculosque animosque ferarum.

      fulmen habent acres in aduncis dentibus apri, 550

      impetus est fulvis et vasta leonibus ira,

      invisumque mihi genus est.’ quae causa roganti

      ‘dicam,’ ait ‘et veteris monstrum mirabere culpae.

      sed labor insolitus iam me lassavit et ecce

      opportuna sua blanditur populus umbra 555

      datque torum caespes. libet hac requiescere tecum’

      (et requievit) ‘humo’ pressitque et gramen et ipsum

      sic ait ac mediis interserit oscula verbis:

      ‘forsitan audieris aliquam certamine cursus 560

      veloces superasse viros. non fabula rumor

      ille fuit (superabat enim). nec dicere posses

      laude pedum formaene bono praestantior esset.

      scitanti deus huic de coniuge ‘coniuge’ dixit

      ‘nil opus est, Atalanta, tibi. fuge coniugis usum. 565

      nec tamen effugies teque ipsa viva carebis.’

      territa sorte dei per opacas innuba silvas

      vivit et instantem turbam violenta procorum

      condicione fugat ‘nec sum potienda nisi’ inquit

      ‘victa prius cursu. pedibus contendite mecum. 570

      praemia veloci coniunx thalamique dabuntur,

      mors pretium tardis. ea lex certaminis esto.’

      illa quidem inmitis sed (tanta potentia formae est)

      venit ad hanc legem temeraria turba procorum.

      sederat Hippomenes cursus spectator iniqui 575

      et ‘petitur cuiquam per tanta pericula coniunx?’

      dixerat ac nimios iuvenum damnarat amores.

      ut faciem et posito corpus velamine vidit

      (quale meum, vel quale tuum, si femina fias),

      obstipuit tollensque manus ‘ignoscite’ dixit 580

      ‘quos modo culpavi. nondum mihi praemia nota,

      quae peteretis, erant.’ laudando concipit ignes

      et ne quis iuvenum currat velocius optat

      insidiasque timet. ‘sed cur certaminis huius

      intemptata mihi fortuna relinquitur?’ inquit 585

      ‘audentes deus ipse iuvat.’ dum talia secum

      exigit Hippomenes, passu volat alite virgo.

      quae quamquam Scythica non setius ire sagitta

      Aonio visa est iuveni, tamen ille decorem

      miratur

Скачать книгу