A Student's Commentary on Ovid's Metamorphoses Book 10. Shawn O'Bryhim

Чтение книги онлайн.

Читать онлайн книгу A Student's Commentary on Ovid's Metamorphoses Book 10 - Shawn O'Bryhim страница 12

A Student's Commentary on Ovid's Metamorphoses Book 10 - Shawn O'Bryhim

Скачать книгу

420

      saepe tenet vocem pudibundaque vestibus ora

      texit et ‘o’ dixit ‘felicem coniuge matrem.’

      hactenus, et gemuit. gelidus nutricis in artus

      ossaque (sensit enim) penetrat tremor, albaque toto

      vertice canities rigidis stetit hirta capillis. 425

      multaque ut excuteret diros, si posset, amores,

      addidit. at virgo scit se non falsa moneri.

      certa mori tamen est, si non potiatur amore.

      ‘vive,’ ait haec, ‘potiere tuo’ – et, non ausa ‘parente’

      dicere, conticuit promissaque numine firmat. 430

      festa piae Cereris celebrabant annua matres

      illa, quibus nivea velatae corpora veste

      primitias frugum dant spicea serta suarum

      perque novem noctes Venerem tactusque viriles

      regis adest coniunx arcanaque sacra frequentat.

      ergo legitima vacuus dum coniuge lectus,

      nacta gravem vino Cinyran male sedula nutrix

      nomine mentito veros exponit amores

      et faciem laudat. quaesitis virginis annis 440

      ‘par ait ‘est Myrrhae.’ quam postquam adducere iussa est

      utque domum rediit, ‘gaude, mea’ dixit ‘alumna.

      vicimus.’ infelix non toto pectore sentit

      laetitiam virgo, praesagaque pectora maerent,

      sed tamen et gaudet. tanta est discordia mentis. 445

      tempus erat quo cuncta silent interque Triones

      flexerat obliquo plaustrum temone Bootes.

      ad facinus venit illa suum. fugit aurea caelo

      luna, tegunt nigrae latitantia sidera nubes.

      nox caret igne suo. primus tegis, Icare, vultus, 450

      Erigoneque pio sacrata parentis amore.

      ter pedis offensi signo est revocata, ter omen

      funereus bubo letali carmine fecit.

      it tamen, et tenebrae minuunt noxque atra pudorem,

      nutricisque manum laeva tenet, altera motu 455

      caecum iter explorat. thalami iam limina tangit,

      iamque fores aperit, iam ducitur intus. at illi

      poplite succiduo genua intremuere fugitque

      et color et sanguis, animusque relinquit euntem.

      quoque suo propior sceleri est, magis horret et ausi 460

      paenitet et vellet non cognita posse reverti.

      cunctantem longaeva manu deducit et alto

      admotam lecto cum traderet ‘accipe’ dixit,

      ‘ista tua est, Cinyra’ devotaque corpora iunxit.

      accipit obsceno genitor sua viscera lecto 465

      virgineosque metus levat hortaturque timentem.

      forsitan aetatis quoque nomine ‘filia’ dixit,

      dixit et illa ‘pater’ sceleri ne nomina desint.

      plena patris thalamis excedit et inpia diro

      semina fert utero conceptaque crimina portat. 470

      postera nox facinus geminat, nec finis in illa est,

      cum tandem Cinyras, avidus cognoscere amantem

      post tot concubitus, inlato lumine vidit

      et scelus et natam verbisque dolore retentis

      pendenti nitidum vagina deripit ensem. 475

      intercepta neci est latosque vagata per agros

      palmiferos Arabas Panchaeaque rura relinquit.

      perque novem erravit redeuntis cornua lunae,

      cum tandem terra requievit fessa Sabaea. 480

      vixque uteri portabat onus. tum nescia voti

      atque inter mortisque metus et taedia vitae

      est tales conplexa preces: ‘o si qua patetis

      numina confessis, merui nec triste recuso

      supplicium. sed ne violem vivosque superstes 485

      mortuaque exstinctos, ambobus pellite regnis

      mutataeque mihi vitamque necemque negate.’

      numen confessis aliquod patet. ultima certe

      vota suos habuere deos. nam crura loquentis

      terra supervenit, ruptosque obliqua per ungues 490

      porrigitur radix, longi firmamina trunci,

      ossaque robur agunt, mediaque manente medulla

      sanguis it in sucos, in magnos bracchia ramos,

      in parvos digiti, duratur cortice pellis.

      iamque gravem crescens uterum perstrinxerat arbor 495

      pectoraque obruerat collumque operire parabat.

      non tulit illa moram venientique obvia ligno

      subsedit mersitque suos in cortice vultus.

      quae quamquam amisit veteres cum corpore sensus,

      flet tamen et tepidae manant ex arbore guttae. 500

      est honor et lacrimis stillataque cortice murra

      nomen erile tenet nulloque tacebitur aevo.

      at male conceptus sub robore creverat infans

      quaerebatque viam qua se genetrice relicta

      exsereret.

Скачать книгу