A Student's Commentary on Ovid's Metamorphoses Book 10. Shawn O'Bryhim

Чтение книги онлайн.

Читать онлайн книгу A Student's Commentary on Ovid's Metamorphoses Book 10 - Shawn O'Bryhim страница 11

A Student's Commentary on Ovid's Metamorphoses Book 10 - Shawn O'Bryhim

Скачать книгу

      spes interdictae, discedite. dignus amari

      ille, sed ut pater, est. ergo, si filia magni

      non essem Cinyrae, Cinyrae concumbere possem.

      nunc, quia iam meus est, non est meus, ipsaque damno

      est mihi proximitas. aliena potentior essem. 340

      ire libet procul hinc patriaeque relinquere fines,

      dum scelus effugiam. retinet malus ardor amantem,

      ut praesens spectem Cinyran tangamque loquarque

      osculaque admoveam, si nil conceditur ultra.

      ultra autem spectare aliquid potes, inpia virgo, 345

      et quot confundas et iura et nomina sentis?

      tune eris et matris paelex et adultera patris?

      tune soror nati genetrixque vocabere fratris?

      nec metues atro crinitas angue sorores,

      quas facibus saevis oculos atque ora petentes 350

      noxia corda vident? at tu, dum corpore non es

      passa nefas, animo ne concipe neve potentis

      velle puta. res ipsa vetat. pius ille memorque est

      moris. et o vellem similis furor esset in illo!’ 355

      dixerat. at Cinyras, quem copia digna procorum,

      quid faciat dubitare facit, scitatur ab ipsa,

      nominibus dictis, cuius velit esse mariti.

      illa silet primo patriisque in vultibus haerens

      aestuat et tepido suffundit lumina rore. 360

      virginei Cinyras haec credens esse timoris,

      flere vetat siccatque genas atque oscula iungit.

      Myrrha datis nimium gaudet consultaque qualem

      optet habere virum, ‘similem tibi’ dixit. at ille

      non intellectam vocem conlaudat et ‘esto 365

      tam pia semper’ ait. pietatis nomine dicto

      demisit vultus sceleris sibi conscia virgo.

      noctis erat medium, curasque et corpora somnus

      solverat. at virgo Cinyreia pervigil igni

      carpitur indomito furiosaque vota retractat. 370

      et modo desperat, modo vult temptare, pudetque

      et cupit, et quid agat non invenit. utque securi

      saucia trabs ingens, ubi plaga novissima restat,

      quo cadat in dubio est omnique a parte timetur,

      sic animus vario labefactus vulnere nutat 375

      huc levis atque illuc momentaque sumit utroque.

      nec modus et requies, nisi mors, reperitur amoris.

      mors placet. erigitur laqueoque innectere fauces

      destinat et zona summo de poste revincta

      ‘care vale Cinyra. causamque intellege mortis!’ 380

      dixit et aptabat pallenti vincula collo.

      murmura verborum fidas nutricis ad aures

      pervenisse ferunt limen servantis alumnae.

      surgit anus reseratque fores mortisque paratae

      instrumenta videns spatio conclamat eodem 385

      seque ferit scinditque sinus ereptaque collo

      vincula dilaniat. tum denique flere vacavit,

      tum dare conplexus laqueique requirere causam.

      muta silet virgo terramque immota tuetur

      et deprensa dolet tardae conamina mortis. 390

      instat anus canosque suos et inania nudans

      ubera per cunas alimentaque prima precatur,

      ut sibi committat quidquid dolet. illa rogantem

      nec solam spondere fidem. ‘dic’ inquit ‘opemque 395

      me sine ferre tibi. non est mea pigra senectus.

      seu furor est, habeo, quae carmine sanet et herbis.

      sive aliquis nocuit, magico lustrabere ritu.

      ira deum sive est, sacris placabilis ira.

      quid rear ulterius? certe fortuna domusque 400

      sospes et in cursu est. vivunt genetrixque paterque.’

      Myrrha patre audito suspiria duxit ab imo

      pectore. nec nutrix etiamnum concipit ullum

      mente nefas aliquemque tamen praesentit amorem.

      propositique tenax quodcumque est orat ut ipsi 405

      indicet, et gremio lacrimantem tollit anili

      atque ita conplectens infirmis membra lacertis

      ‘sensimus,’ inquit ‘amas. sed et hic mea (pone timorem)

      sedulitas erit apta tibi, nec sentiet umquam

      hoc pater.’ exiluit gremio furibunda torumque 410

      ore premens ‘discede, precor, miseroque pudori

      parce’ ait. instanti ‘discede aut desine’ dixit

      ‘quaerere quid doleam. scelus est quod scire laboras.’

      horret anus tremulasque manus annisque metuque

      tendit et ante pedes supplex procumbit alumnae. 415

      et modo blanditur, modo, si non conscia fiat,

      terret et indicium laquei coeptaeque minatur

      mortis et officium commisso spondet amori.

      extulit illa caput lacrimisque implevit obortis

      pectora

Скачать книгу