Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy. Francis Hutcheson

Чтение книги онлайн.

Читать онлайн книгу Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy - Francis Hutcheson страница 35

Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy - Francis Hutcheson Natural Law and Enlightenment Classics

Скачать книгу

pro populi hebetudine, vel moribus pravis, non <121> alia ratione, graviora praecaveri possunt mala. At neque hoc volunt essedispensare.

      (3.) Nulla rectoris cujusvis permissione, aut jussu, vel pravi animi motus fieri possunt boni, vel ex bonis mali: neque magis immutari potest actionum, ex animi virtutibus aut vitiis manantium, natura. Dispensationes igitur a praeceptis, quas volunt canonici, tantum sunt justae, quando leges ipsae sunt aut improbae aut stolidae: quarum ingentem farraginem invexit jus canonicum.

      Ex iis quae in libro superiore sunt dicta, patebit officia nostra omnia, prout lege quadam <122> naturali a Deo praecepta {sunt}, duabus monstrari legibus primariis: quarum prima est, Deum esse colendum; cum quo conjunctum est, quod ei in omnibus sit obsequendum.

      Altera est, communi omnium utilitati et foelicitati, et singulorum quorumvis, dummodo ea communiori aut majori non adversetur, esse prospiciendum.

      {Varia igitur hominum jura monstrant primò sensus appetitionesque naturales, ea exposcentes quae ad suam cujusque aut suorum utilitatem faciunt, aut officia erga alios amica commendantes: quae tamen omnia, <124> secundum rectam rationem, communi utilitate ita dirigenda, ne quid contra eandem admittatur aut ab aliis postuletur.}

      [Haec altera est juris notio praeter eam modò explicatam, quando legum collectionem sonat: notat enim saepius]2 [Praeter eam juris significationem, quam memoravimus, alia est ejus acceptio;] qualitatem quandam moralem[, aut facultatem homini rectè concessam.] [homini competentem notans.]. Qua autem ratione, ex recti et honesti sensu, ortatur haec juris notio, nulla legis cujuslibet habita ratione, satis est dictum.{*} Cognita autem legis naturalis, quae omnia continet rectae rationis praecepta, sive dictata practica, notione, expeditiores erunt, et breviores rerum moralium definitiones, quum ad legem referuntur; atque eundem praestabunt usum, si modo hoc teneamus, leges omnes naturales, communem omnium utilitatem, et singulorum, communiori utilitati non adversantem unicè spectare.

      Jus igitur est, “Facultas homini lege concessa, ad aliquid agendum, habendum, aut ab alio consequendum.” Non tamen, {quod antea docuimus,} juris omnis notio prima includit vel legis concedentis rationem, vel communis utilitatis ab eo proventurae. Recti enim et honesti sensu, atque sensu cujusque communi, comprobabitur, quicunque, nemine laeso, vel sibi vel suis prodest, sive agendo, sive occupando, ante legem <125> ullam, aut communiorem utilitatem spectatam. Ex singulorum foelicitate exsurgit communis omnium foelicitas: {atque} in suam cujusque, et suorum utilitatem, cuique inseruit Deus naturales appetitus et caritates; comprobantur etiam, aut saltem non damnantur, conatus ex his orti, idque per se; ubi nec alterius adversantur utilitati, neque sensui aut appetitui nobiliori obstare videntur. Hinc et jure suo quisque ea agere aut occupare censetur, ex quibus nullum aliis oritur damnum; ipsi vero qui agit aut occupat, iisve quos caros habet, nascitur emolumentum.

      Hoc tamen omnino tenendum; nullum esse jus privatum ad quicquam agendum, habendum, aut consequendum, quod communi omnium utilitati est contrarium: haec enim omni sive singulorum, sive coetuum juri, modum ponere debet.

      {Ut} juri omni respondet lex quaedam, jus illud constituens aut confirmans, ita etiam obligatio. Dicimur obligari ad aliquid agendum, aut alteri dandum faciendum, cum internus cujusque sensus eas actiones aut praestationes esset comprobaturus, omniaque contraria, tanquam turpia et foeda, improbaturus. Eâdem ratione intelligitur obligatio ad abstinendum: atque hoc sensu, [separatâ legis notione] [ante legem latam] intelligitur obligatio. Alia vocis acceptione, omnis referenda est ad legem obligatio, et praecipuè ad divinam; quum scil. notat “gravissimum, ex suae utilitatis ratione, invitamentum, ad aliquid agendum, aut omittendum, homini propositum”: quod legibus praecipue fieri potest divinis. Atque huc recidunt fere omnes obligationis definitiones, quas afferunt illi, qui eam omnem ex legibus ortam volunt: neque aliud sonant metaphorica illa, vinculum juris, necessitate astringens; aut, necessitas absoluta homini imposita.

      Imperfecta quae dicuntur jura, ad societatem excolendam et ornandam, plurimum nonnunquam conferunt; atque [eorum] [ad ea praestanda] quae jure imperfecto exiguntur, sanctissima saepe est obligatio: sunt tamen ejusmodi, ut graviora sequerentur incommoda, nisi cujusque pudori et honestati ea permittantur praestanda, aut negligenda; in iis cuique religiose <observandis &> praestandis, elucent illae bonorum virtutes, quibus praecipue laus et gloria comparatur.

      Non vero facilè definiuntur limites inter jura omnia perfecta et imperfecta. Sensim enim, et per innumeros gradus, ascendimus a levissimo quoque jure imperfecto, per graviora et sanctiora, ad ea quae a perfectis vix secerni possunt; prout varii sunt hominum necessitudines, et merita, et dignitates, quibus innituntur jura imperfecta. Debentur viro cuivis innocenti, licet alienigenae, quaedam humanitatis officia; quae sanctiore jure postularet civis, aut vicinus; multò sanctiore propinqui, amici, fratres, parentes; haec tamen omnia censentur jura imperfecta.

Скачать книгу