Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy. Francis Hutcheson
Чтение книги онлайн.
Читать онлайн книгу Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy - Francis Hutcheson страница 32
Modicae voluptatum appetitiones sunt et utiles et necessariae, neque homini molestae. Ubi existit ἀναισθησία,8 parum vitae jucunditati prospicitur: rarius tamen ab hac parte peccatur. Ubi nimia est cupiditas, quae luxuries aut intemperantia dicitur, excluduntur fere omnia vitae gaudia honestiora; neque famae et honestati, neque sanitati, aut rei familiari, aut ipsi vitae conservandae, consulitur; ipsaque haec indoles tantum non continuis obnoxia est molestiis.
In rebus utilibus duae versantur virtutes; frugalitas nempe, quae prudens est rei familiaris cura; et liberalitas, quae nos ad bene faciendum faciles efficit [facit proclives]. Illa huic omnino est necessaria: utraque est jucunda, et utilis, et honesta; prior tamen utilitati magis <100> inservit, posterior honestati. Prioris excessus, et posterioris defectus, est avaritia; qua vix ullum est animi vitium aut foedius aut molestius; rerum copiam appetens neque necessariam, neque unquam utendam; summis saepe malis comparandam, curaque majore et metu servandam. Frugalitatis defectus et liberalitatis excessus, est profusio aut prodigalitas; rei familiari pestifera, neque vitae jucunditati, aut saluti consulens, neque ipsi, quam praecipue appetere solet, famae.
Liberalitatis apex est magnificentia, ubi prudenter, honesta de causa, magni fiunt sumptus. Ab hac deficit parci et avari, sibi ingrata, et molesta, liberalitatis affectatio. Modum superat, hominum parum elegantium aut ornatorum omnia profundens ἀπειροκαλία,9 et inutilis et indecora.
Fortitudinis, ad eundem modum, apex est magnanimitas; sive animus altus, constans, et rebus externis inconcussus, solam in omnibus spectans honestatem. Cui ab una parte opponitur audax superbia et arrogantia; animi affectio homini ipsi molestissima; neque aliorum, neque suae, aut saluti, aut libertati, aut famae satis consulens: ab altera, opponitur pusillanimitas, aut formidolosum ingenium, inutile et molestissimum. <101>
De potentiae appetitione, eadem fere omnia dicenda; modicam utilem esse viro bono, minimèque molestam; nimiam autem, molestissimam et turpissimam; sibique et aliis periculosam. Ubi justo languidior est, opportunitatibus oblatis, deseritur et honestatis locus, et virtutis.
Laudis appetitus modicus, nihil ferè dicere attinet, quantam praestet utilitatem, si simul major sit virtutis. Nimius tamen est inquietus et molestus, omnemque ipsius virtutis veram imminuit gloriam et inquinat: ubi abest omnis, deest etiam stimulus, ad officia honesta suscipienda, saepe haud inutilis.
Neque ira omnis et iracundia damnanda; licet nulla admodum sit venusta. Injuriarum, quae rarior esse solet ἀναισθησία, satis foret homini incommoda, eum nempè contumeliis et petulantiae objiciens; neque suae prospiciens famae, neque suorum saluti. Iracundia quae nimia, est et ei cui inest molestissima, et saepe pestifera; neque ullus est animi affectus hominum societati perniciosior.
Justa quaedam, et homine libero digna est indignatio, cum ad opes aut honores provehuntur indigni. Cui nulla inest hujusmodi affectio, parum sibi, aut suis, aut patriae est prospecturus: ubi tamen est nimia, <102> aut non justa de causa, (quae invidia dicitur, unde nascuntur odia inveterata;) deterrima est animi rubigo, ei cui inest et molestissima, et turpissima, omnia saepe miscens divina et humana.
De his autem omnibus quae irae sunt affines, aut malignae videntur, animi affectionibus, hoc omninò tenendum, iis non amplius indulgendum quam exigit sui aut suorum conservatio, aut communis utilitatis cura: quibus quidem, si absque irâ satis consuli possit, nihil in ira erit laudabile aut venustum. Contra, lenitate et mansuetudine, placabilitate et clementia, nihil amabilius, nihil honestius.
{Inter} virtutes quae homileticae dicuntur {prima est veritas, animique candor: de quibus fusius alias.* His contraria sunt mendacia, fallaciae, fraudes; simulatio itidem dissimulatioque omnis malitiosa.
In eodem genere sunt virtutes aliae, eorum quibuscum vivitur voluptati, aut gratiae apud eos ineundae inservientes,} comitas, urbanitas, concinnitas, suavitas, εὐτραπελία,10 facetiae; <sunt> omnino laudandae et decorae, hominum conjunctioni conservandae aptissimae, his opposita sunt utrinque vitia. Ab una parte, servile scurrae ingenium, omnia ad voluptatem aliorum loquentis, et <103> assentantis, atque ad obscoenos aut illiberales descendentis jocos; ab alterâ, gravis, inconcinna, et agrestis rixantium asperitas, quae nullam iis, quibuscum vivitur, exhibet reverentiam, quaeque inani libertatis specie commendatur. Horum vitiorum incommoda non attinet dicere; quum sint et per se invenusta, et saepe pestifera{: omniumque una cautio est, ut cum mores nostri puri sint et emendati, eos quibuscum vivimus et vereri et diligere videamur}.
De verecundia breviter monendum, eam ex ipso recti et honesti sensu acriore subnasci; et in junioribus spem dare ingenii foelicioris, ad omnem virtutem optime subornati. Ubi nimia tamen est in aetate matura, hominem ab officiis honestis capessendis saepe cohibet: ubi aut exigua est aut nulla, deest virtutis et honesti custos potentissimus.
Qui haec omnia uberius explicata legere cupit, consulat Aristotelem, et Aristotelicos{*}. Hoc obiter monemus, quum tot verae virtuti utrinque immineant fata, summa opus esse cura, attentione, et disciplina; ut cohibeantur aut regantur hi animi motus perturbati; ut vigeat semper decori <104> et honesti sensus, et recta ratio; nobiliores etiam et tranquillae voluntatis affectiones, quae et suam cujusque, et humani generis communem spectant foelicitatem.
{IV.} Neque corporis omittenda est cura, cujus vires et valetudo, temperantia et exercitatione conservandae atque augendae; ut rationi obedire possit, in omni labore perferendo, quem exigunt officia honesta.
Quumque parum humano genere prodesse possunt hi, qui non artem aliquam maturè didicerunt, in qua se exerceant; eligenda cuique est ars ingenio apta, aut vitae institutum licitum, et humano generi profuturum. Neque hoc munere eximendi sunt illi, quibus tantae suppetunt facultates, ut quaestus faciendi causa hoc non sit necessarium. Enimvero illorum praecipuè est, publicae consulere utilitati, juris legumque peritiam, aut politicam prudentiam comparare, aut eam rerum humanarum notitiam, quibus, vicinis omnibus, consilio, opibus, gratia, et auctoritate prodesse possint; ne inutilia sint terrae onera, frugibus tantum consumendis nati.
Artium autem quaeque, quo major ei inest prudentia et ingenii solertia, et quo major ad vitam communem quaeritur utilitas, eo est honestior. Ob utramque causam <105> commendantur doctrina rerum honestarum, jurisprudentia, medicina, studia militaria, et caeterae elegantiores.11 Ob utilitatem, et non levem ingenii solertiam, commendatur mercatura copiosior, et artes quaedam mechanicae. Agriculturâ vero, nulla innocentior, nulla dulcior, nulla homine, nulla libero dignior.12
In arte eligenda, totâque vitâ constituenda, “ad suam cujusque naturam” et ingenium, “consilium est omne revocandum.”13 “Ad hanc autem rationem, quoniam maximam vim natura habet, fortuna proximam, utriusque omnino ratio est habenda, in deligendo genere vitae, sed naturae magis; multo enim est firmior et constantior.”14
1{CAPUT VII De Virtutis Studio excitando et retinendo.
I. Virtuti strenuam operam esse navandam, vix opus est ut pluribus doceamus. Cognito enim et persuaso, in ea praecipue sitam esse vitam beatam, caeteraque omnia incerta, infirma, fragilia, caduca, hominisque praestantia parum digna; ea vitae via ingrediunda videbitur, quam <106> intimus cujusque sensus ratioque monstrabit esse maxime secundam naturam, quaeque ad veram hominique propriam ducit foelicitatem: quo pacto etiam quod in homine summum est maximeque divinum exercebitur et perficietur, munusque a Deo impositum explebitur.
Quorsum enim animos nobis largitus est Deus tot virtutibus capiendis exercendisque aptos? Quorsum tributae tot egregiae vires, tantumque ad optimas artes instrumentum; rationis orationisque facultates eximiae, cognoscendi studia, “rerum innumerabilium