Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy. Francis Hutcheson
Чтение книги онлайн.
Читать онлайн книгу Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy - Francis Hutcheson страница 28
III [II]. Prudentiam volunt esse attentum et sagacem dijudicandi habitum, inter ea quae in vita prodesse possunt aut nocere, rerum usu et meditatione comparandum, et conservandum; qui quidem ad omnia fere officia rite obeunda est necessarius{; in intellectualium potius quam moralium numero habendus. Veram tamen solidamque prudentiam assequetur nemo, nisi cui animus virtutibus voluntariis excultus est, rectique et honesti sensu acriori imbutus, “pectusque <72> generoso honesto incoctum.”5 Caeteros decipit prava quaedam solertia aut astutia, verae prudentiae imitatrix, quae ab ea tamen abest distatque plurimum. Huic virtuti contraria sunt temeritas, imprudentia, ingenii confidentis arrogantia, astutia}.
Fortitudinem dicunt virtutem animum contra omnes in officio obeundo labores et pericula obfirmantem;6 quaeque metus omnes aut vanos aut nimios reprimit; rerumque humanarum parit despicientiam, perspectâ earum natura; omnes scil. utilitates externas prae ipsa honestate, et laeta recti conscientia, cujus Deus testis erit et comprobator, sordere: nihilque hominem tantum timere aut fugere debere, quam vitia omnia, et animi depravati turpitudinem: quumque omnibus brevi sit moriendum, mortem, vel immaturam, cum honestate conjunctam, esse vitae inhonestae et ignominiosae longe anteponendam: unde et excelsus dicitur animus, et magnus, nulla re externa concutiendus.7
{Hic animus magnus et excelsus in tribus praecipue cernitur, in honesti amore studioque eximio; in ea “rerum humanarum,” quam diximus, “despicientia”; atque “animi” ab omni “perturbatione”8 liberi tranquillitate. Fortitudinis igitur laudem neutiquam assequitur qui vitia, turpitudinem, aut justam non <73> metuit infamiam. Fortis est potius et prudentis, haec omnia studiosè declinare, pericula item qualiacunque quae nulla officii ratio subire suadet. Quoniam vero duplex est appetitus ἀλογός, ἐπιθυμία et θυμός: atque huic modum ponere volunt fortitudinem, illi Temperan-tiam;9 fortitudinis partes, praeter magnanimitatem, constantiam, tolerantiam, patientiam, recensent etiam lenitatem et clementiam, ita tamen ut reipub. causa adhibeatur severitas, et nemesis justa, vitia omnia et injurias expellens et coërcens.
Fortitudini adversantur hinc timiditas, ignavia, earumque comes saevitia; illinc audacia et temeritas; quacum saepe conjuncta est superba “pertinacia” et ambitio, “sive nimia cupiditas principatus,”10 aequo civium juri contrariae.}
Temperantiam <autem> describunt, virtutem quae humiliores omnes appetitus, corporis voluptatem consectantes, cohibet et regit; quibus nempe voluptatibus, tanquam esca, ad turpia plurima alliciuntur homines, honestaque officia deserere coguntur. Huic praecipue adjungunt decori et pulchri in dictis, factis, consiliisque, conservandi studium, cui maxime obstant humiliorum voluptatum illecebrae. {Temperantiae partes sunt Modestia, verecundia, castitas, frugalitas, ἐυτέλεια, sive animus tenui et simplici victu cultuque <74> contentus, atque in omni morum spurcitie coercenda severitas. Huic virtuti adversantur luxus, ingluvies, temulentia, impudentia, lascivia, obscoenitas, mollities, et delicatum in victu cultuque fastidium.} <Atque prout motus perturbatos, sive ὀρέξίν ἀλόγον, dividunt in ἐπιθυμίαν & θυμὸν; huic imperare & modum ponere volunt fortitudinem, illi temperantiam.>
Omniúm vero virtutum principem, cui inserviunt caeterae, volunt justitiam; quae est “habitus animi, communi utilitate conservatâ, suam cuique tribuens dignitatem.”11 Hujus ambitu includunt omnes animi affectiones benignas, quibus amica conservari potest hominum consociatio; aut aliquid conferri in aliorum hominum utilitatem: quales sunt liberalitas, beneficientia, magnificentia, amicitia, bene merentium grata memoria, comitas, mansuetudo, {veritas, fides, hospitalitas,} patriae caritas, [pietasque omnis, praecipue erga Deum,] [Atque ipse in Deum pietas] qui civitatis antiquissimae et sanctissimae, cujus caeterae sunt partes, rector est et parens. Priorum trium virtutum natura, ex iis quae de summo diximus hominum bono,{*} et earum rerum quas appetimus comparatione, innotescet: justitiae natura, ex iis quae de vario hominum jure sunt dicenda.
<III.> Has quanquam virtutes volunt esse inter se necessario conjunctas, in gradu etiam temperantiae, sive medio, aeque ac in heroico; ex singulis tamen quaedam propria deducunt <75> officia, idque non inconcinne. <alia tamen videtur ratio & facilior & magis a natura.> Sed haec hactenus.
{IV. Suboritur hic quaestio subdifficilis, de virtutis origine, an scil: naturâ hominibus obveniat, an consuetudine et institutione, an instinctu quodam divino. Qua de re breviter monendum; quae naturâ eveniunt ea omnia Deo accepta referenda: neque minorem benefico gratiam habendam, ideo quod, pro larga ipsus bonitate, eadem quamplurimis dederat beneficia; vel quod stabili quadam ratione, certaque naturae lege ab ipso constituta, ex ea eventuum serie, cujus ipse moderator fuerat et dispensator, haec commoda nobis obvenerint; vel etiam interventu aliorum, quibus ipse usus est ministris aut legatis. Ob ipsas igitur virtutes omnis Deo gratia habenda. Neque incredibile videatur, Deum mundi universi moderatorem suo numine homines ad honesta et praeclara ducere et instigare; incredibile potius, eum in bonis praecipuis largiundis, quam in vilioribus, esse restrictiorem. Cunctis quidem quae a fortuna pendent opportunitatibus plus pollet natura, atque multo magis instinctus divinus. Vires tamen insitas plurimum promovebit doctrina, institutio, et exercitatio. Ut omnes hae causae conspirent praecipuè optandum. Sine doctrina non nunquam valebit ipsa natura instinctusque <76> divinus: sine aliqua ἐυϕυία,12 sive naturali virtutis indole, quae saltem virtutes capere possit, (quam nemini ferè prorsus negatam videmus,) nihil valebit disciplina: sine qua tamen rarius in ulla arte quicquam praeclari sperare licebit.}
Neque moramur in Aristotelis mediocritate examinanda, quae quamvis cognitione haud indigna sit, primariam tamen virtutis aut honesti notionem non attingit. Atque licet non solum in appetitionibus humilioribus, aliisve nobilioribus, quibus quisque suam tantum spectat utilitatem, verum etiam in arctioribus benevolentiae vinculis, mediocritas quaedam, ab extremis excessûs aut defectûs utrinque reducta, sit laudanda; nullus tamen potest esse excessus in iis animi propensionibus quae sunt honestissimae; amore nempe et veneratione Dei opt. max., caritate illa quae totum complectitur humanum genus, aut in ipso {verae} virtutis amore<, si modo verae adsint de virtute sententiae>.
V.[IV.] Utilior forte, et magis a natura petita, et facilior, alia videbitur divisio, pro eorum erga quos virtutes sunt exercendae diversitate, in pietatem erga Deum, et bonitatem erga homines: tertium adjungi potest genus, earum virtutum quae suam cujusque respiciunt perfectionem. Atque licet nihil sit in ipsa philautia praeclari aut honesti; [hominisque] [Neque aliter hominis] erga se officia {ita} sint venusta et <77> laudanda, [si] [quam quatenus] vel ad pietatis vel ad bonitatis officia referantur; horum tamen consideratio non est omittenda, cum, aliis omnibus officiis peragendis, homines magis reddant expeditos et idoneos.
Hanc divisionem persecuturis, prima se offert pietas erga Deum; quae consideranda est, ut ipsius innotescat et natura, et ad vitam beatam momentum: proxime veniunt virtutes erga homines alios: et denique, ea sui cultura quae et pietati et humanitati exercendae inserviet.