Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy. Francis Hutcheson
Чтение книги онлайн.
Читать онлайн книгу Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy - Francis Hutcheson страница 26
Quanto deinde gaudio, summa cum tranquillitate et fiducia conjuncto, expletur vir bonus, qui Deo se similem praestare, quantum fieri potest, conatus, eum sibi propitium habet, rectorem, patremque, et remuneratorem munificentissimum: qui omnia benignissimo illius numine regi vertique credens, lubens fidensque amplectitur omnia quae eveniunt; ea optimo esse consilio destinata, atque sibi etiam profutura, compertum habens; qui summam novit et amat bonitatem, in eaque delectatur contemplandâ et imitandâ.
Huc accedit, quod diuturna sunt, et permanentia gaudia, quae ex recti conscientia oriuntur, et officii prudenter gnaviterque peracti. Labores honestos, et molestias brevi transituras, excipit recordatio gloriosa, et laetissima. Officiorum honestorum nunquam taedebit virum bonum; immo ejus accenditur magis quotidie animus, ad nova ejusmodi officia peragenda, et clariora. Accedat et gaudium haud leve, quum de eorum foelicitate <58> gratulamur, quibus profuerunt nostra officia; proborum omnium comprobationes et laudationes, pro meritis sperandae; laetaeque spes, omnia a Deo hominibusque consequendi, quae ad securitatem faciunt aut prosperitatem. Neque ulli deesse possunt honestiorum officiorum opportunitates, si quisque pro sua conditione ei rei unice studeat. Ubi inopi et imbecillo bene de hominibus, in rebus externis promerendi, occasio deest; potest hic, hominibus optima quaeque precatus, atque verae pietatis, et humillimorum officiorum exemplo, pro virili profuturus, pia cum fiducia et gaudio[, ingenuae suae honestatis veraeque probitatis, Deum judicem aequissimum, et hominum sapientiores quosque, comprobatores fautoresque fore, sibi tuto promittere] [divinae se providentiae curandum permittere].
VIII. Hunc sensum consequitur laudis et vituperii sensus acerrimus. Laus quidem et gloria, ubi antecesserat honestas, accessione haud spernendâ complebit vitam beatam: per se autem parum efficiet. Vanum enim et leve est ingenium, quod falsus honor juvare poterit. Vera quidem gloria radices agit et propagatur; falsa vero omnia tanquam flosculi decidunt. De falso honore nemini exploratum esse potest eum in vesperam duraturum. Veritatis tanta est vis, ut saepe supra hominum opinionem, {sive ad personam <59> speciosam mendacibus et malitiosis eripiendam,} sive ad infamiam refellendam mendacem, virtutemque calumniis oppressam vindicandam et illustrandam, mirum in modum valeat. Quumque actiones solum honestas laus naturâ insequatur, bene sanum suadebit et impellet omnis ea famae et gloriae appetitio, ad vitam ex virtute degendam atque ad omnia officia honesta obeunda.
IX. Ne denique silentio transeamus eam foelicitatem qualemcunque, quae in leviore quadam est sita laetitia aut hilaritate, ex jocis, ludisque, et risu orta: hoc obiter monendum; nisi mentis omnino hebescat acies, projiciaturque omnis homine digna ratio et meditatio, atque summa subnascatur rerum maximarum incuria turpissima; non alia ratione quam per virtutis et officiorum omnium conservationem, hominem sibi vel tranquillitatem vel hilaritatem posse polliceri. Ubi enim vel turpitudinis suae conscientiâ ulceratus est animus, vel vigent maligni et tetrici animi motus, virtutibus contrarii; aut metus et suspiciones, vitiorum comites assidui; nullam is liquidae voluptatis cujuscunque partem gustare valebit. Non abs re in hoc negotio dixeris,
Sincerum est nisi vas, quodcunque infundis acescit.6 <60>
Stabilis tum demum et vera erit animi hilaritas, omni ingenuo joco, ludoque perfruendo idonea, ubi comitem habuerit ingenii humanitatem, morum mansuetudinem, mentem sibi recti consciam, et amicam cum bonis vitae societatem. Quicquid igitur est in his rebus expetibile, illud omne etiam ad virtutes omnes excolendas cohortabitur, et ad omnia vitae officia conservanda.
X. Quod ad opes attinet et potestatem; quicquid in illis est aestimabile [expetibile], ad eadem omnia sanum quemque incitabunt; quùm aliorum gratiâ et benevolentiâ, eaque fide, quam nobis apud alios comparamus, et parentur opes facillime, et conserventur. Neque opes quamvis magnae, contra hominum odia et invidiam quemquam [possessorem] tueri poterunt. Haec autem cum non propter se appetantur, verum ad alia quaedam referantur, ex iis quae de praestantissimis diximus voluptatibus, de vera rerum utilitate, et vitae foelicitate, constabit, eos potentiae aut divitiarum fructum capere tutissimum, {laetissimum} et simul honestissimum, qui ad liberalitatem eas referunt et beneficientiam.
Quum autem omni animanti hic imprimis a natura datus sit appetitus, ut se vitamque suam conservet, de eo pauca hic dicendum; qui quidem, ut plerique alii, nimius esse potest. Neque enim ipsum vivere <61> adeo per se expetendum est, ac beatè vivere. Constat etiam vitam aliquando minime esse exoptandam; ubi scil. cum gravi turpitudine aut ignominia, et scelerum atrociorum conscientiâ est conjuncta, aut cum gravioribus corporis cruciatibus. Mortem sibi carissimi exoptaret amicus, ubi non aliter haec illi effugienda forent mala. Moriendum est omnibus; et id incertum, an eo ipso die: prudentis igitur saepe est, et sibi consulentis, vitam gravibus periculis ultro objicere, quum hoc postulet sanctum aliquod vitae officium, ne propter vitam vivendi solam perdere velit causam. Obfirmandus igitur est animus contra mortis terrores; qui enim mortem semper impendentem timet, quî poterit animo consistere? hac autem praecipue ratione est obfirmandus, si ab adolescentia sit seriò meditatum, post mortem, si modo eâ deleantur animi, sensum fore nullum; certè igitur non molestum: at si non deleantur; quod spondet et Dei benignissimi providentia, et ipsa animi natura pene divina; bonis omnibus sensus erit optandus: atque hanc vitam caducam et aerumnosam, excipiet ea quae sola vita est nominanda.
In eo igitur conspirant omnia quae diximus, ut doceatur vitam beatam esse sitam in ipsa virtute, aut in agendo ex virtute <62> praestantissima; quae tamen complenda est ex modicis saltem corporis et fortunae bonis{, ita ut sanitas saltem adsit, earumque rerum modica copia quibus sibi negatis doleat natura humana}. Sufficit per se virtus ad vitam beatam; quae tamen est cumulanda vitae perfectae prosperitate, ut fiat beatissima.
XI. Confirmabitur etiam haec sententia uberius, si contentio fiat et comparatio malorum, quae variis hisce bonis contraria, diversos hominum sensus afficiunt. Atque primo, licet corporis dolores majores habeant impetus, quam ejusdem voluptates, ut ad se conservandos acriori stimulo incitentur homines; extremum tamen malorum non sunt censendi. In errorem inducuntur homines, quod saepe turpitudinem aliquam leviorem, ipso periculi imminentis metu quodammodo imminutam, comparare soleant cum corporis cruciatibus gravissimis. Quorundam tamen facinorum tanta est turpitudo, tanti sunt aliquando conscientiae semet damnantis cruciatus, tamque saeva verbera; tanti etiam moerores et luctus ex eorum qui nobis sunt devinctissimi miseria subnascentes, ut omnes longe superent corporis dolores, et statum efficiant longe miserrimum.
Quod ad diuturnitatem [durationem] attinet, breves fere sunt corporis dolores, ut et ejus voluptates. <63> Si longus sit dolor, aut levior est, aut pluribus intervallis dolore vacuis plerumque distinctus. Gravissimi dolores nequeunt esse diuturni, quia morte delentur.7 Praeteritorum, ubi nihil simile in posterum timetur, haud molesta, immo potius suavis est recordatio,8 quandoque etiam gloriosa.
Voluptatibus elegantioribus, ex formarum specie perspecta, ex sonorum harmonia, et imitationibus artificiosis, iisque quae ad vitae ornatum referuntur et elegantiam, ortis, nulli sunt naturâ dolores contrarii. Voluptatis enim, non doloris, hi sensus nati sunt praebitores et ministri. Ubi quidem acriora sunt harum rerum desideria, aut ubi ex iis gloria captatur, molestum erit homini despe sua decidere; grave erit absentium desiderium. His vero rebus plane carere, non necessariò affert molestiam; cum multis sit vitae status tranquillus et foelix, qui ea non habent; unde neque curant habere.
{Quod