Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy. Francis Hutcheson
Чтение книги онлайн.
Читать онлайн книгу Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy - Francis Hutcheson страница 24
CAPUT II De Summo Bono et Virtute.
I. Pleniore naturae humanae, ejusque partium, exposita descriptione, progredimur anquirere de finibus bonorum et malorum, sive de hominis summo bono, et vitae degendae ratione.
Non multum morabimur in quaestionibus illis decantatis, de intellectus imperio in voluntatem, aut voluntatis in intellectum, quae potius ad pneumatologiam pertinent. Haec obiter monenda, ignoti nullam esse cupidinem; menti tamen a primo insitas esse plures propensiones ad certas res, ubi primum aliquam earum adepta fuerit notitiam, appetendas, atque ad contrarias propulsandas; quam velleietatem simplicem dicunt scholastici. Quae ubi ita valida fuerit, ut mentem ab aliis rebus praesentibus exquirendis aut perfruendis, possit avocare, ipsiusve <43> inertiam excutere, studium excitabit rei expetitae consequendae subsidia et rationes omnes cognoscendi; perspiciendique quaenam earum sint maxime idoneae: quibus exploratis, permovebit etiam, secundum Stoicos, ad ea consilia exsequenda, sive ad stabile agendi propositum; quam volitionem, dicunt scholastici, efficacem. Haerent in hac parte Peripatetici quidam, negantes voluntatem necessario sequi vel ultimum intellectus judicium practicum, licet plerumque sequatur. Vim sui impellendi flectendique voluntati tribuunt, quae, “positis his omnibus ad agendum praerequisitis, quae dicuntur, agere potest, vel non agere, (addunt quidam etiam) hoc agere, vel huic contrarium.”1 Haec philosophiae primae scriptoribus permittimus dijudicanda. In universum vero videtur, potestatem aliquam, vel imperium, improprie admodum tribui posse intellectui; cujus quippe munus solum est verum cernere: velle autem, jubere, aut imperare, voluntatis.
Voluntatis in intellectum imperium non aliud est quam quod potest quisque, [prout voluerit] [pro suo arbitrio], animum ad hanc vel illam partem examinandam convertere; atque ubi summa non occurrit evidentia, assensionem cohibere et amplius pronunciare. Representatis vero certis indiciis, assensionem cohibere <44> nequit, aut contrariae inhaerere sententiae; immo ubi speciosiora ab una parte occurrunt argumenta, <pro> voluntatis imperio nequit homo eam partem non existimare probabiliorem. Atque haec hactenus.
II. Neque magis moramur in quaestionibus plurimis theoreticis, de generalibus boni finisque ideis, aut divisionibus; utpote facilibus, et ad pneumatologiam pertinentibus. Haec sunt in promptu axiomata. 1. Rerum aliae propter se expetuntur; aliae quod aliis rebus comparandis inserviant; aliae denique ob utrumque. 2. Omnia propter se expetita, vi quadam aut sensu proximo, aut instinctu, et naturali quadam commendatione, nulla ratiocinatione praeeunte, nobis conciliantur. Rationis {enim} est, ea investigare quorum ope res hujusmodi parari possint: aut, si {inter varios fines} contentio quaedam aut comparatio fiat, [cernere qui] [quinam fines] sint maxime expetendi; quaeque iis assequendis optimè inserviant. 3. Triplici sub specie res nobis commendantur, jucundi, utilis, et honesti. Jucunda dicuntur, omnia quae sui causa quisquam expetit, ut aliqua voluptate fruatur; rarò tamen in hoc genere ponuntur sublimiores ex {rerum cognitione et} virtute voluptates. Utilia sunt, quae propter alia, non propter se appetuntur. Honesta sunt ipsae virtutes, quae sua propria specie ac dignitate animum <45> commovent. 4. Boni cujusvis ad vitam beatam momentum, pendet ex ipsius et dignitate et diuturnitate [duratione]. In bonorum enim dignitate magna est varietas. Quae sensibus ejusdem generis percipiuntur, quales sunt omnes {ferè} voluptates corporis nobis cum beluis communes, eorum digniora sunt quaeque majora et gratiora, quae et intensiora vulgo dicuntur. Quae altioribus percipiuntur animi viribus, suam propriam habent dignitatem, quae proxime et per se elucet, omniumque ita movet comprobationem, ut laudentur hi, beatique censeantur, recteque egisse, qui hisce delectationibus omnem corporis posthabuerunt voluptatem. Quod de iis cernere licet, qui artibus elegantioribus, doctrinae studiis, et praecipue ipsi virtuti et officiis honestis, se totos dediderunt.
Naturae igitur sagaci et providae, hoc summum est bonum, “quod propter se expetendum est; quo referuntur fere omnia, ipsum vero nusquam; quod summam habet dignitatem; quod stabile est, et vitam beatam potest praestare.”2
III. In vita beata quaerenda, quae vel omnibus, vel plurimis et praecipuis, debet esse bonis cumulata, monendum est, neminem omnis voluptatis usum copiosissimum sibi posse polliceri, aut omnium malorum amotionem. Ut fluxae sunt et instabiles res <46> humanae, ita omnis quae ex rebus externis pendet voluptas est itidem incerta. Mutantur et intereunt subinde res ipsae; mutabile est hominis ingenium; mutabilis et incerta ea valitudo, quae ad voluptatem fruendam exigitur. Externa omnia, non in nostra potestate, sed in fortunae posita esse videntur temeritate; aut verius, divina reguntur providentia, quae nemini, quod ad res attinet externas, [ab instabili et variâ] [de stabili & inconcussa] cavit fortunâ.
Quid, quod et inter se pugnant ipsae voluptates; neque potest idem, omnibus simul conquirendis strenuam navare operam, aut conquisitis jucunde frui: immo etiam, sublimiorum voluptatum dignitas istiusmodi consortium aspernatur; earumque pulchritudo, {sensusque laetissimus} non parum ex eo pendet, quod ob eas, humiliores plurimas omisimus et sprevimus, labores etiam et aerumnas forti animo pertulimus.
Quum igitur datum non sit bonis omnibus copiose frui, aut omnia effugere mala; inquirendum est deinceps, quae bona sint praecipua, maximeque ad vitam beatam facientia? quaeque mala gravissima, vitaeque statum tranquillae maxime turbantia? Inter se comparanda sunt, igitur, ea bona quae diversis hominum sensibus commendantur, eorumque et dignitas spectanda, et {diuturnitas <47> sive} duratio. Malorum pariter comparanda inter se sunt genera, ut videamus quodnam sit extremum, aut gravissimum.
IV. {Hic obiter monendum; quod quamquam Hieronymo Rhodio, aliisve ejusdem sententiae patronis, largiundum sit, ipsam doloris omnis vacuitatem consecutionem afferre voluptatis cujusdam; atque statum hunc non dolendi (adeo benigna est naturae nostrae conformatio) jucunditatem quandam laetamve constantiam comitari; dummodo nulla interea cupiditate aut metu mens agitetur; ita ut qui malo omni careat verè sit in bonis: nobis tamen tot sensibus atque appetitibus actuosis a natura instructis, ea indolentiae jucunditas haud quaquam satis est ad bene vivendum; quum neque magna sit, neque homine dignissima, neque eum habeat ictum quo pellat animum, ut inde petantur initia agendi. Aliis igitur bonis judicanda est vita beata, quae sensu aliquo percipiuntur.}
Et primo, patet corporis voluptates nullam habere dignitatem3 ob quam laudari possint. Sit quamvis grata earum titillatio, aut motus jucundi; humiles tamen sunt sua natura omnes, et plurimae [prae pudore celandae] [erubescendae]: cito etiam fluunt; praeteritarumque insuavis erit recordatio, nihil secum ferens laetabile aut gloriosum, quod graviora vitae <48> incommoda, aut aerumnas, lenire possit aut compensare.
Neque dixerit quisquam, communi hominum suffragio eas maxime comprobari, ideo quod hominum bona pars iis solis ferè inhiet. Enimvero hoc a vero adeo est alienum, ut pauci admodum reperiantur, qui, sedato paulum brevi libidinis fervore, non fatebuntur, eas voluptates vitam beatam praestare non posse. Mortalium etiam nequissimi, imperfectis quibusdam aut fucatis virtutum speciebus plurimum capiuntur, et delectantur; amicitiis, scil. et officiis benignis, erga eos quos sibi vel natura devinxit vel consuetudo, quosque pro temerario judicio maximi faciunt. Neque omnino cessando, aut hisce solis voluptatibus fruendo, se foelices autumant: his {etenim} adjungunt saepe actiones plures et officia, quae sibi videntur honesta. {Atque vigeant quamvis appetitiones humiliores, viribusque polleant; ea tamen animi pars cujus est in reliquas omnes imperium naturale, quae divinior est, atque cujus monitis praecipuè judicandum quid Deus postulet et natura, voluptates corporis tanquam homine parum dignas aspernatur, atque potius a vita beata semovendas arbitratur.}
Quid memorem, voluptates corporis furtivis coloribus amicitiae, commoditatis, beneficientiae, <49> saepe esse [vestitas et ornatas] [coopertas], atque elegantiorum artium voluptatibus conditas, quae cunctis {alioquin} viles essent et erubescendae. Quid? quod rarius iis fruendis repugnare videatur decori, et honesti sensus; quia saepissime, pro mira perturbationum fallacia, videntur hae voluptates innocuae. At contra,