Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy. Francis Hutcheson

Чтение книги онлайн.

Читать онлайн книгу Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy - Francis Hutcheson страница 20

Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy - Francis Hutcheson Natural Law and Enlightenment Classics

Скачать книгу

rebus aliis, per se bonis et expetendis, inservire; <haec etiam> omnia quibus ea est vis expetentur, propter ea quibus assequendis inservire videntur; qualia sunt opes, divitiae, potestas.

      Quemadmodum vero, praeter passiones eas, aut motus perturbatos, qui bus certas res, naturae lege sibi commendatas, sui causa quisque exquirit, insita est homini tranquilla propensio, aut impulsio quaedam valida, cogitabundo cuivis obvia, [ad vitam ex ipsius natura beatissimam] [ad maximam quam capit ejus natura beatitudinem] appetendam; cujus appetitus ope caeteros animi motus, sui causa quicquam anquirentes, regere possit et reprimere: sic, quicunque animo tranquillo aliorum naturas, ingenia, mores, in suo conspectu posuerit, similem inveniet animi propensionem, ad communem omnium, eamque maximam, [prosperitatem et felicitatem] [beatitudinem] expetendam. Quam animi affectionem, sensu suo interno maxime comprobatam, quicunque seria meditatione excoluerit, eam adeo validam poterit efficere, ut caeteris omnibus appetitionibus, <14> sive suam, sive paucorum quorumvis utilitatem spectantibus, imperare possit, easque regere aut reprimere.

      Sunt et non dissimiles perceptiones gratae, ex rei objectae amplitudine subnascentes, <15> atque ex ipsa novitate, pro naturali cognitionis et scientiae appetitu.

      In ingenuis hisce voluptatibus numeranda est ea humanissima, quae ex veri cognitione exsurgit; quam omnes propter se appetunt; quaeque pro ipsarum rerum dignitate, cognitionisque evidentia, laetior est et jucundior.

      Quae sensibus hisce commendantur omnia sunt quidem propter se, et sua sponte, expetenda. Etenim solertissimo et benignissimo Dei opt. max. consilio, in uberiorem vitae commoditatem, ita fabricati sunt hi sensus, et appetitus, ut ea fere omnia nobis proxime et per se commendent, quae, et alia ratione, vel nobis vel humano generi sunt profutura.

      Mira hac naturae vi, quadam quasi contagione, una cum gratuita bonitate, efficitur, ut vix ullae sint voluptates, ne corporis quidem, quae aliorum consortio non plurimum adaugeantur. Nulla est laeta aut hilaris animi commotio, quae non inter plures dispertiri et diffundi flagitet. Vix quicquam gratum, laetum, facetum, aut jocosum, quod non ex pectore exardescat, ebulliat, atque inter alios prorumpere gestiat: neque quicquam homini gravius aut tristius, quam aliorum, praecipue immerentium, spectare aerumnas, dolores, moerores, miseriam.

      Quod vero attinet ad vires animi illustriores, voluntatis motus, et graviora agendi consilia; insitus est omnium divinissimus ille sensus, decorum, pulchrum, et honestum, in animi ipsius motibus, consiliis, dictis, factisque cernens. Hoc sensu certum homini ingenium et indoles, agendi genus quoddam, vitaeque ratio <quaedam> et institutio, ab ipsa natura commendatur; atque in consentaneis officiis peragendis, et recordandis, sensu mens pertentatur laetissimo; contrariorum vero omnium piget pudetque. Aliorum etiam facta aut consilia honesta favore prosequimur et laudibus; eosque in quibus est virtutis significatio, majore amplectimur benevolentia et caritate. Contraria aliorum facta, aut consilia, damnamus et detestamur. Quae hoc sensu comprobantur recta dicuntur, <19> et pulchra; et virtutum nomine appellantur: quae damnantur, soeda dicuntur, aut turpia aut vitiosa.

      Comprobationem movent voluntatis motus, et agendi consilia omnia benigna, aut illae animi propensiones{, vires} et habitus, qui ex ea gratuita bonitate fluere, aut cum ea connecti videntur; {aut indolem erectiorem, sublimioribus gaudiis deditam, neque suae solum voluptati humiliori aut utilitati intentam indicare;} aut saltem qui contrariam indolem, angustam et humilem sui curam aut philautiam, suam ipsius solummodo respicientem utilitatem aut voluptatem <humiliorem>, excludere censentur. Quae damnantur sunt vel haec ipsa philautia {nimia}, vel morosae, iracundae, invidae, aut malignae animi affectiones, quibus incitantur homines ad alios laedendos; aut denique nimiae humiliorum voluptatum libidines.

      Innatum esse homini hunc sensum, testimonio omnium gentium et seculorum, plurima suis suffragiis comprobantium et damnantium, [suae utilitatis ratione omni detracta,] [quamvis nulla suae utilitatis habeatur ratio] satis confirmatur. Quas utilitates astutè saepe spectari volunt, aut comprobandi et damnandi causas callidè commenti sunt quidam non indocti, [ex illis ipsis deprompta argumenta,] [his fere omnibus] sensum hunc esse innatum, omnibusque his causis priorem, satis ostendunt [efficiatur:]. <20> Quae ipsi agenti obventurae sperantur [sunt] utilitates, sive apertiores sive magis latentes, sua ipsi consilia et actiones commendare possunt, non vero aliis, qui nullum inde capiunt fructum. Utilitates aliis ex actione quavis obventurae, sine proximo decori sensu, eam neutiquam ipsi agenti commendabunt.10

Скачать книгу