Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy. Francis Hutcheson
Чтение книги онлайн.
Читать онлайн книгу Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy - Francis Hutcheson страница 23
XVII. [XV.] Neque omittendae sunt aliae quaedam naturae nostrae partes aut vires, quae pariter ad voluntatem vel intellectum pertinere possunt; qualis est ea cujus vi ideas quaslibet aut animi affectiones, utcunque inter se longe dispares, quae simul acrius animum commoverant, ita in posterum conjungimus, ut harum una deinceps in mente excitata, alias omnes, secum olim conjunctas, repraesentatura sit, idque consestim, sine ullo voluntatis imperio. Huic idearum conjunctioni accepta est referenda, rerum praeteritarum sere omnis revocatio et memoria, et facilis sermonis usus. Ex incauta tamen idearum conjunctione et complicatione, plurimum saepe adaugentur humiliores omnes cupiditates; quum voluptatibus humilioribus conjunctae sunt species omnino alienae, at longe magis praeclarae, ita ut haud facile divelli possint. Hinc <36> ex elegantiae cujusdam, aut artis ingenuae, aut prudentiae, immò liberalitatis et beneficentiae, opinione, aut specie conjuncta, sortiuntur voluptates quaedam, et res externae, miram quandam, at minime naturalem vim, desideria hominum commovendi, et magnum videntur habere ad vitam beatam momentum. {Plurimum igitur intererit qualis cujusque sit institutio, quales familiaritates, consuetique eorum sermones quibuscum vivitur: horum enim omnium vis magna, sive ad mores emendandos, sive ad depravandos.}
Huic affines sunt habitus. Ita enim nata sunt et mens et corpus, ut omnes eorum vires consuetudine, et exercitatione, augeantur et perficiantur. Usu quidem frequentiore voluptatum imminuitur jucunditas, et dolorum itidem molestia: consuetae verò ubi desunt voluptates, molestius oritur desiderium. Unde, ad omnes sive actiones sive voluptates consuetas magis sumus proclives, et difficilius ab iis cohibemur.
Quae propter se sunt expetenda, sensu aliquo, diximus, proximè commendari. Homo autem animal acutum, sagax, memor, ratione praeditum et consilio,22 alia quaevis expetet, quae rerum per se expetendarum copiam consicere valent: quales sunt divitiae, et potentia, quae cunctis hominum <37> studiis et desideriis, sive honestis, sive flagitiosis, benevolis aut malevolis, inservire possunt; unde et ab omnibus expetuntur.
Ad fabricam hominum, qui tanta rationis vi, tot sensibus praeclaris sunt instructi, tot societatis vinculis et caritatibus inter se devincti, absolvendam, adjunxit Deus opt. max. orationis et eloquendi vim:{*} “quae primum efficit ut ea quae ignoramus, discere, et ea quae scimus, docere possimus. Deinde hac cohortamur, hac persuademus, hac consolamur afflictos, hac deducimus perterritos a timore, hac gestientes comprimimus, hac cupiditates iracundiasque restinguimus: haec nos juris, legum, urbium societate devinxit: haec a vita immani et fera segregavit.”
Quamvis vero hae omnes quas recensuimus naturae nostrae vires, aut partes, sint hominibus ita communes, ut haud fere cuiquam <mortalium> quaevis earum prorsus deesse videatur; mira tamen est ingeniorum inter homines diversitas, cum aliae <atque diversissimae> naturae partes, apud alios, <caeteris partibus> longè praepolleant viribus, et vitae regant tenorem. Apud multos [alios] vehementiores sunt voluptatum humiliorum appetitus; aliis humaniorum et elegantiorum acrior est sensus et appetitio: apud alios eminent cognitionis studia; apud alios <viget> praecipue <38> ambitio, aut futuri provida nimis avaritia: vigent apud alios benignae animi affectiones, miserorum commiseratio, benevolentia, et beneficentia, et harum comites et fautores, virtutis amor et honestatis studium; alii ad iras, odia, et invidiam sunt proniores. In hac vero hominum conditione, quam cernimus depravatam esse et degenerem, humiliores, fere ubique, et minus honestae libidines dominantur; quaeque purior monstraret ratio maxime esse appetenda, ea plurimi parum norunt, aut parum in iis cognoscendis versantur; parciusque igitur in iisdem anquirendis occupantur.
Hanc ingeniorum diversitatem, ab ipsis incunabulis aliquando conspicuam, mirum in modum augent et confirmant mores, instituta, disciplinae, consuetudines, habitus, et exempla dissimilia et contraria: ne de corporum constitutione varia, cujus explicatio medicorum est, agamus{: Quinetiam in moribus hominum corrumpendis eadem vim habent haud exiguam. Non tamen inde solum satis explicari posse videtur ea communis omnium imbecillitas aut pravitas; quae tanta est ut sine morbis vitiisque, quorum tamen longe alii apud alios sunt gradus et genera, nemo nascatur: In se quisque formam et notionem viri boni reperiet, <39> quae mortalium nemini ab omni parte conveniet; immo plurimos officii sui numeros se praeteriisse fatebuntur optimi quique; quamvis haud spernendos dederit natura igniculos, ingeniisque nostris innata sint quaedam virtutum semina, quae quidem raro adolescere patimur.23 Sed de morborum causis et medicina, ut de omnis mali origine, variae fuerunt neque improbabiles philosophorum conjecturae: de causis tamen eorundem, et de medicina salutari, nemo, nisi Deo monstrante, quod satis liqueat quicquam affirmare potest}. Qui vero seriò operam dederit in veris et praecipuis bonis cognoscendis, iisque a fallacibus, et falsis secernendis, atque in partibus animi nobilioribus excolendis, poterit hic perturbatos animi motus reprimere, atque ingenium, sive naturale sive adventitium, non parum immutare, et in melius emendare.
XVIII. [XVI.] Qui multiplicem sensuum horum perspexerit varietatem, quibus res adeo dispares hominibus commendantur appetendae; animique propensiones pariter multiplices, et mutabiles; et inter se saepe pugnantes appetitus, et desideria, quibus suam quisque consectatur utilitatem, eamque variam, aut non minus variam voluptatem; eam etiam ingenii humanitatem, affectionesque benignas multiplices; humana <40> huic natura prima specie videbitur chaos quoddam, rudisque rerum non bene junctarum moles, nisi altius repetendo, nexum quendam, et ordinem a natura constitutum, et principatum deprehenderit, aut ἡγημονικὸν aliquod, ad modum caeteris ponendum idoneum. Philosophiae munus est hoc investigare, atque monstrare qua demum ratione haec sint ordinanda; miro enim artificio
Hanc Deus, et melior litem natura diremit. 24
Quod aliquatenus perspici poterit ex iis quae diximus, decori et honesti sensum explicantes. Neque longa opus est disputatione, aut conquisitis argumentis, quum in se descendendo quisque inveniet, se, illa honestum a turpi discernendi facultate, {ad imperandum, totamque vitam regendam natâ,} esse praeditum, cujus ope cernere licebit, eum vitae tenorem atque ordinem, quem solum poterit comprobare, {quique igitur est maxime secundum naturam;} ubi scil. vigent benevolae omnes et gratuitae animi affectiones, simul et communi omnium consulimus utilitati; amicorum, necessariorum, aut nostro privato duntaxat consulentes commodo, ubi majori omnium non obstat foelicitati: omnemque ubi morum excolimus mansuetudinem, bonitatem, pietatem, easque <41> animi, corporisque vires, quibus Deo hominibusque inservire possimus. Quae insuper animi vis, recti et honesti jucundissimo sensu, et bonae spei pleno, mentem perfundens, nos ad officia quaevis, etiam laboriosa et periculosa, suscipienda poterit obfirmare, eaque peracta munificentissime remunerare.
Quin et ipsa ratio, perlustrans ea veri indicia, quae nobis exhibet nostra aliarumque rerum constitutio, ostendet foelicitatem maximè stabilem et homine dignissimam, eodem vitae tenore, quo communi consulitur utilitati, cuique parari; et eam plerumque rerum externarum copiam, quae alias praebet voluptates, in suo genere laetissimas. Haec etiam monstrabit, Dei opt. max. providentia omnia administrari; unde nova elucebit spes et laetissima. Hinc colliget, ea dogmata de officiis, quae ex mentis humanae rerumque aliarum fabrica observatâ eruerat, legum divinarum habere vim, monstrantium quaenam Deus a nobis exigat, quaenam ei grata, quibusque ejus comprobationem et favorem simus consequuturi. Hinc melioris, post corporis interitum, vitae exsurget spes, atque in omni honesto officio animi obfirmatio et fiducia; hinc divina pietatis et religionis gaudia animum percipient; omniaque laeta et gloriosa, sub <42> numinis benigni auspiciis,