Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy. Francis Hutcheson

Чтение книги онлайн.

Читать онлайн книгу Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy - Francis Hutcheson страница 25

Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy - Francis Hutcheson Natural Law and Enlightenment Classics

Скачать книгу

propriâ sua et vera dignitate se bonis commendant, eosque faciunt beatos. Neque enim lascivia, et lusu, et joco comite levitatis, sed saepe etiam tristes, sua bonitate, firmitate, et constantia sunt beati.

      A luxuriosorum {etiam} judicio provocare licet, qui ventribus dediti, nunquam delectationes homine digniores, et honestiores, ex stabili probitatis et constantis virtutis sensu oriundas, experti sunt. Malè verum hi corrupti judices examinant: nobiliores apud eos hebescunt sensus. Animi autem gravitas et constantia, virtutesque omnes, sensus haud obtundunt externos. Sentiunt viri boni omnem in voluptate corporis jucunditatem, eâque spreta, virtuti adhaerescunt; omne, aut longe longeque maximum, sentientes in ea positum esse momentum ad vitam beatam. Honestis hominum istiusmodi studiis non se immiscet voluptas; neque ea commendat, quod sint efficientia voluptatum. <50> Immo ab ipsis potius laboribus, molestiis, periculis, commendatur virtus,

       Per damna per caedes, ab ipso Ducit opes animumque ferro. 4

      Quin et luxuriosorum haec comprobantur suffragiis. Quotusquisque enim adeo perditi est ingenii, qui non praeclara aliqua virtutis specie, magis quam ulla corporis voluptate, commovebitur? qui amici causâ non omittet voluptatem; aut ad famam tuendam, et contumeliam repellendam, non etiam labores suscipiet et pericula? Quotusquisque solis hisce corporis voluptatibus solitariis, se totum dare poterit, sine socia ulla aut amica hilaritate? Qui rari reperiuntur, eos caeteri omnes, tanquam hominum monstra, oderunt, et detestantur. Quam brevis est harum voluptatum sensus? qui nempe omnis ab ipso appetitus pendet vigore; quo cessante, cessat voluptas, longa relinquens intervalla ingrata, et taedii plena futura, nisi honestioribus studiis repleantur.

      Monstrat etiam ratio, quod observasse in hac quaestione multum profuerit, vitam temperati, et modesti, honestis studiis occupatam, donec naturales recurrant et vigeant appetitiones, saepe admittere eum, qui et tutissimus est, et laetissimus, humiliorum <51> voluptatum sensum, quas nempe rarior semper commendat usus. Adeo commoda, igitur, est naturae nostrae ratio, tanta virtutis bonitas, tam lene imperium, ut non ab eo voluptatum humiliorum usu, sibi addictos cohibeat, qui, ratione rite subductâ, erit jucundissimus: licet hoc quidem imperet, ut vegeti conserventur sensus animi nobiliores, reprimendisque cupiditatibus, ubi virtuti obstiterint, pares. At contra, dominante libidine, exiguus est aut nullus virtuti locus; exulat omne gaudium illud longe maximum, quod ex recti et honesti sensu oritur, et bene merendi memoria: immo plerumque exulant humaniores ex artibus ingenuis voluptates.

      Quid? quod omnia haec amicam postulant cum aliis conjunctionem. Liberalitatis, commoditatis, et bonitatis, in foelicitate cum aliis communicanda, specie quadam haec ornata, laeta nobis fiunt et gloriosa. Horum etiam fere omnia, pessimis mortalium et miserrimis, cum optimis esse possunt communia.5

      Spectetur etiam quae ex artibus ingenuis percipitur voluptas; eaque humanissima, quae veri cognitionem comitatur. Eam quidem cuilibet corporis voluptati longe anteferendam, testatur ingenui cujusque sensus: stabilis etiam est magis et diuturna. Libero igitur quovis tempore, quum nulla nos avocant officia honestiora, quicquid curae aut operae huic comparandae impenditur, jure laudabitur; ejusque laeta erit recordatio. {Hic proprius humanitatis cibus, haec homine digna delectatio; haec partis divinioris exercitatio et perfectio; purior est haec voluptas, et honestior, et jucundior, virtutibusque voluntariis amica.} Hanc [Haec] tamen <omnia> vitam beatam non posse praestare, facile intelligitur; quum neque dignissima sit <quae ex his oritur> delectatio; et, majori cuidam et digniori, quae ex virtute, officiisque exsurgit honestis, et humano generi <53> aut amicis profuturis, sua natura, inserviat omnis in artibus aut scientiis peritia. Unde et sensu omnium comprobabitur is, qui rerum vel praestantissimarum studia abjecerit, aut distulerit, ubi amicis, aut patriae laboranti, est succurendum; aut quum officio quovis amico et benigno abiis studiis avocatur.

      Finge homini haec omnia quae ad vitae ornatum spectant, una cum corporis voluptatibus, virgulâ divina esse suppeditata, eundemque saepe in rerum maximarum contemplatione otiosè occupari; quum, tamen, is nec quemquam amet, nec ab ullo ametur; nullusque apud eum locus sit officiis ullis amicis aut benignis: aut finge naturales eum habere animi erga alios affectiones; omnes tamen ipsi propinquos, aut caritate conjunctos, esse miseros: quis eousque hominem ex homine exuit, ut talem sibi optaret conditionem, eamve putet invidendam; et non potius aut miserrimam, aut detestandam? Quid si etiam subnascantur motus animi tetrici, invidentia, odium, suspicio, metus; quae mentem benignis affectionibus vacuam plerumque occupant, quamvis in summa degatur rerum aliarum copia: omnino miserrima erit haec vitae conditio, omnis liquidae voluptatis expers, et morte vel saevâ magis metuenda. <54>

      At contra, amica vitae societas, amor mutuus, et fiducia, et honesta officia, vitam laboriosam, et aerumnosam, exoptandam efficere possunt, et laudabilem.

      Hanc animi sympathiam omnino comprobamus: aliorum dolere infortuniis honestum <55> est; neque hanc indolem nostram immutatam volumus, quamvis nobis moerores et luctus creet graves, licet haud erubescendos. Durum, contra, et ferreum ingenium, etsi hiscuris et moeroribus immune, damnamus; immo miserum censemus, quia turpissimum.

      Diuturna etiam esse possunt haec gaudia et moerores, prout eorum quos amamus, permanet vita beata aut misera. Immo amicorum infortunia praeterita, longo post tempore, in memoriam non sine gravi dolore possumus revocare. Hac etiam de causa, magnum affert hic sensus momentum, ad vitam beatam vel miseram.

      Quae ex hoc fonte hauriri potest foelicitas, non est in nostra potestate, a providentia nempe pendens divina: hanc igitur nemo magis sibi praestare potest, quam humiliorem istam quae corpore percipitur. Neque quicquam refert observasse, plurimos suo vitio aut culpa esse miseros, quamvis nihil ipsis externum desit. Etenim hoc ipsum est miserrimum, et praecipue deplorandum, quod sua culpa tot sint miseri, vel quod omnem vitae beatae spem, in rebus vilioribus et caducis collocent. Qui se miseros putant, omnes sunt miseri; quamvis mutato ingenio, rebus externis non immutatis, beatis esse liceret.

      Non aliud horum malorum datur perfugium, non aliud tranquillitatis, aut stabilis gaudii <56> fundamentum, animo vere benigno, quam ut Deum opt. max. mundi rectorem semper respiciat; solidis argumentis sibi persuasum habens, omnia, consilio ipsius benignissimo et sapientissimo, in communem omnium foelicitatem administrari; omniaque quae conspiciuntur mala, {multa quidem et varia,} non plura aut majora esse, quam quae, in mundi universi salutem et perfectionem, exigit optima divini imperii ratio; quorum plurima tandem foeliciter cadent iis etiam ipsis quorum calamitates deploramus.

Скачать книгу