Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy. Francis Hutcheson
Чтение книги онлайн.
Читать онлайн книгу Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy - Francis Hutcheson страница 22
XIII. Huic conjunctus est et sensus alter, qui homini jucundissimam facit eam comprobationem, et caritatem, quam ab aliis, ipsius facta et consilia spectantibus, consequitur; molestissimas, è contrario, facit aliorum ipsius facta recolentium censuras, vituperationes, omnemque infamiam; quamvis neque ex gloria speret emolumentum quodvis aliud oriturum, neque ex infamia incommodum: haec enim propter se expetuntur, aut fugiuntur. Unde et gloria delectantur plurimi, etiam superstite, quamvis nullum ejus sensum se sperent habituros. {Neque ideo tantum laudem appetunt homines quod ipsorum virtuti praestantiaeque testimonium ferat, ipsorumque de se judicium honorificum confirmet. Honore enim delectantur etiam viri optimi, sibique suae virtutis satis conscii.
Hunc sensum a caeteris quidem diversum, at priori, cujus est de virtute vitioque judicium, subnixum, a natura datum esse, satis docet ille animi motus naturalis, qui <29> pudor aut verecundia appellatur, vultûs rubore se prodens: quem non virtutis solum verum omnis decentiae custodem cernimus, humiliorumque appetituum praesentem et vigilem moderatorem; unde} laudis16 hic et vituperii sensus magnum praebet in vita usum, in hominibus ad omnia praeclara incitandis, iisque ab omni inhonesto, turpi, flagitioso, aut injurioso, deterrendis.
In hoc recti honestique sensu, et altero cum eo conjuncto, laudis scil. aut vituperii, multo minus sibi invicem dissimiles reperiuntur homines quam in caeteris; si modo eadem species proxima, ab intellectu, diversis hominibus repraesentetur; eadem nempe studia et animi affectiones, dijudicanda, honesta sint an turpia. Ubi vero contrariae sunt hominum de vita beata sententiae, aut de iis quae ad vitam pertinent beatam, eamve praestare possunt; non mirum est eos, (etsi similis sit omnino de moribus omnium sensus) quum de actionibus judicant externis, in diversa omnia abire, actionesque laudare et vituperare contrarias: Aut si <diversi> homines {alii alias et} contrarias habeant de legibus divinis opiniones, hi ea credentes vetita, quae illis licita et honesta videntur; quum inter omnes conveniat, Deo esse parendum: aut denique, si contrariae foveantur de aliorum indole, ingenio, et moribus opiniones; his eos credentibus <30> probos, pios, et benignos, quos illi censent inter saevos et improbos. His de causis in diversa omnia abibunt, quamvis, simili de moribus sensu, eaedem animi affectiones omnibus a natura commendentur.
XIV. “Quum sensuum horum ope,” alia “venustâ, decorâ,” gloriosâ, aut “venerandâ” specie vestiantur; alia, vili et erubescendâ; si quando uni eidemque rei, plures et sibi invicem contrariae simul inducantur species, existet novus quidam sensus, “eorum quae dicuntur ridicula, aut ad risum movendum idonea.” Quum vero communis sit de humanae naturae dignitate, “prudentiaque quadam” majore “et solertia, opinio”; in hominum dictis factisque, ea “risum movere solent peccata turpia, quae non sunt cum gravi dolore aut interitu conjuncta”: haec enim “magis commiserationem excitarent.” Risus quidem est animi commotio jucunda; derideri autem, et ludibrio esse, fere cunctis est molestum, quod et homines studiose solent praecavere, gloriae nempe plerumque cupidi. Hinc non levis erit hujusce, sive sensus, sive facultatis, in moribus hominum corrigendis, usus. “Risum” etiam movere solent alia qualiacunque, “quae simul praeclaram aliquam exhibent speciem,” <cum> vili tamen et despiciendae immistam; ex qua observata non levis oritur aliquando nec inutilis voluptas, nec spernendum <31> colloquii condimentum, et curarum graviorum requies et levamen.17
{XV. Prout hominum varii sunt sensus, varia admodum itidem cernuntur bona et mala: quorum omnium tamen triplex est ratio; alia enim animi, alia Corporis, alia externa. Ad animum referuntur ingenium perspicax et acutum, memoria tenax, scientiae, artes, prudentia, virtutesque omnes voluntariae: Ad Corpus, sensus integri, vires, valetudo, velocitas, agilitas, pulchritudo: Externa sunt libertas, honores, imperia, divitiae. Quumque omnia quae sensu quolibet commendantur, ad se exquirendum appetitum stimulare soleant, quaeque improbantur ea voluntas aspernetur; varii itidem erunt voluntatis motus, sive mens placide feratur sive perturbatione agitetur. Quatuor animi motus placidos antea memoravimus, Desiderium, Fugam, Gaudium, et Tristitiam; quatuor item turbidos, Libidinem, metum, laetitiam et aegritudinem. Horum vero cujusque plures sunt partes, a se invicem longe diversae, pro rerum quas sequimur aut fugimus diversitate, prout nobis aliisve prospicimus, atque prout nostris aliorumve rebus prosperis aut adversis commovemur: Inter hos ipsos motus aliorum fortunas respicientes insignia sunt discrimina, pro variis eorum moribus et ingeniis, variisque inter se <32> conjunctionibus aut dissidiis, eorumque causis.
Longum foret haec omnia persequi, variasque apud doctos passionum divisiones examinare: praecipua tantum attingemus; et motuum nomina notabimus, quae nonnunquam promiscuè sive ad perturbationes sive ad constantias notandas adhibentur.
1. Qui cupiditati sive libidini subjiciuntur motus turbidi, sui cujusque bona corporis aut externa spectantes, sunt cibi, potusque, cupediarum, et veneris appetitiones; honoris item, imperii et divitiarum, quae ambitio et avaritia vocantur. His contraria mala propulsant et adspernantur offensiones contrariae, timores, scil. et Irae, quae fugae aut metui subjiciuntur.
Animi sui bona spectant, cognitionis, scientiarum, artium, virtutumque appetitiones, et proborum imitatrix aemulatio. Contraria aspernantur, Pudor et verecundia. motuum hujusmodi plurimis desunt nomina signata.
2. Aliorum res prosperas expetunt Benevolentia, στοργὴ, caeteraeque cognationum caritates. Probis et bene meritis res prosperas consectantur Favor, Gratia et Officiositas venerabunda. Eorum res adversas avertere student Metus, Irae, Commiserationes, Indignationes. Malorum, contra, et improborum <33> res prosperas impedire Invidentiâ et indignatione conamur.
3. Quae Laetitiae subjiciuntur perturbationes, sui cujusque corporis bona aut externa spectantes sunt Delectatio, Superbia, Arrogantia, Exultatio, Jactatio. Horum tamen bonorum usus diuturnior fastidium nonnunquam aut nauseam parit. Ex malis contrariis instantibus oriuntur, Aegritudo, Angor, Desperatio, apud antiquos quidem Ira dicitur; “Libido eum puniendi qui videatur laesisse injuriâ”;18 quam idcirco libidini potius subjiciunt quam offensioni contrariae.
Ex animi sui bonis praesentibus, virtutibus praecipuè voluntariis, oriuntur Plausus interni, praedicandi studium, honesta Superbia, et Gloriatio. Ex malis contrariis Pudor, animique morsus, Demissio et Infractio. Illa laetitiae, haec aegritudinis sunt partes.
4. Aliorum virtutes nobis obversantes excipiunt amor, favor et veneratio, consuetudineque adjunctâ, amicitia: Aliorum vitia, excipiunt offensiones contrariae, Odium, Contemptio, Detestatio, quae aegritudini sunt affinia.
Ex proborum et bene meritorum rebus secundis, laeta nascitur Congratulatio; ex adversis, Moeror, Misericordia, et Indignatio. Ex improborum rebus adversis ἐπιχαιρεκακία sive malevolentia, et exultatio; ex <34> eorundem rebus secundis Moeror, et Indignatio.
Qui horum omnium definitiones videre cupit, consulat Aristotelem, Ciceronem, Andronicum, aliosque. Quae exposuimus satis confirmant aliquid esse per se, suâ naturâ, suaque vi, rectum honestum et laudabile, ejusque sensum homini innatum; quum mores hominum sequantur horum motuum naturalium plurimi; atque in simili fortuna, mores hominum contrarii contrarios animi motus in nobis excitare soleant, nulla nostrae utilitatis specie objectâ.}19
{XVI. Horum motuum nonnulli ita naturali impetu incitantur, ut pauci in ulla vitae parte eorum expertes reperiantur, victus, amictus, aliûsque