Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy. Francis Hutcheson
Чтение книги онлайн.
Читать онлайн книгу Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy - Francis Hutcheson страница 31
CAPUT VI De Officiis cujusque erga se, et de Animi Cultura.
I. Quum pleraque erga se officia, suae cuique utilitatis ratio commendet, ea non aliter honestam et laudabilem induunt speciem, quam si ad Dei cultum, aut aliorum utilitatem referantur: quod si fiat, nulla erunt sanctiora aut magis laudanda.
Animi cultura in his praecipue vertitur, ut mens veris imbuatur sententiis circa res ad officium pertinentes; atque quam maximam sibi comparet rerum digniorum scientiam; quae omnis est frugifera, conferens aliquid ad bene beateque vivendum, cùm sua jucunditate non levi, tùm quod ducat ad virtutes divinas illustrandas, et faciliorem officiorum cognitionem et functionem. Species enim ab intellectu repraesentatas <93> sequuntur fere voluntatis motus. {Uberiori igitur scientiae parandae, ab iis opera danda quibus adsunt ingenii vires et opportunitates; omnium vero officium est, studio et diligentiâ prudentiam vitae moderatricem parare.} Addiscendum igitur, recte ea aestimare quae appetitus stimulare solent; perspiciendumque quid quaeque “ad bene beateque vivendum”1 afferant, et qui sint “fines bonorum et malorum”;2 quibus cognitis, inventa est totius vitae ratio. Altè igitur infigendum, quod supra attigimus, summum hominis bonum esse situm, in ipsa pietate erga Deum, et erga homines benevolentiâ et beneficientiâ.
Natura idcircò divina, omnesque ejus virtutes immensae, pro viribus explorandae; praecipuè quae venerationem nostram, amorem, fiduciamque alliciunt. Delendaeque omnes opiniones aut suspiciones voluntatis cujuspiam aut consilii in Deo, quae summae ipsius sapientiae, aut bonitati humano generi consulenti, adversentur.
Sedulo etiam discendum est, quid homines simus, quos Deus esse velit, quod munus, quam personam, communem aut cuique propriam, imposuit; ut Deum sequamur, et naturam, unicum ad vitam beatam ducem.
Intrandum est in naturam humanam; aliorum <94> etiam indoles, agendi principia, et consilia, perspicienda; ne deteriora fingamus aliorum ingenia, quam recta monstrabit ratio. His enim perspectis, praecidentur plurimi motus animi tetrici et maligni, ira, odium, et invidia; fovebitur humanitas, commiseratio, placabilitas denique omnis, et clementia.
{II.} Profuerit etiam saepius hoc reputare, quod ex animo excidere nunquam debet, Dei providentiâ, vel efficiente, vel sanctissimè permittente, omnia evenire: quaeque aspera videntur et injuriosa, aut contumeliosa, ea materiam esse virtutibus bonorum divinioribus objectam, in qua se exerceant et augeant: in ipsis autem virtutibus summum est bonum.
“Rerum” autem aliarum “adhibenda est despicientia”;3 quam comparabit quicunque sedulo perpenderit, quam viles, sordidae, fluxae, et caducae, sint corporis voluptates, quaeque res iis inserviunt, atque ipsa quidem corpora! Quam exigua sint gaudia, quam parum necessaria, quae ex vitae cultu et splendore percipiuntur; quamque etiam incerta; quot curis paranda {et servanda}, et quam cito satietatem aut nauseam allatura! Deinde, quam imperfectae sint omnes scientiae, ad novas obscuritates, “ancipitesque cogitandi curas,” et tenebras, animum <95> subinde ducentes impeditum; nostramque, de rebus fere cunctis, detegentes caecitatem aut hebetudinem! Quantula {itidem} res sit gloria, ab ignaris saepe immerito collata; aevi brevis et incerti spatio fruenda, per exiguam terrae partem permeans, cum omni laudatorum et laudantium memoria, aeterna nocte mox obruenda! {Eadem etiam brevis aevi memoria et meditatio, animum ad aspera omnia et adversa ferenda aut spernenda confirmabit: praecipue hoc adjuncto, animum fortiter perpetientem et perferentem, vires suas amplificaturum; atque ad instar ignis validi, omnia conjecta in suam naturam convertentis, aestuque ardentiore prorumpentis; se ea ipsa mala in insignioris laudis virtutisque materiam convertere posse.} Ut brevi praecidamus; humana omnia fluxa, incerta, putida, brevis dieculae spatio interitura, in immenso et utrinque porrecto aeternitatis oceano, mox absorbenda. Quid enim est in hominis vita diu? “cedunt et dies et menses et anni”: cuique “moriendum” “est; et illud incertum, an hoc ipso die”:4 quumque advenerit supremum tempus, omne quod praeteriit effluxit: tantum remanet quod virtue et recte factis consecutus sis; beatae immortalitatis spem praebens laetam, quae sola animum vera fortitudine confirmare, et divini imperii <96> justitiam et bonitatem illustrare potest.
5Quemadmodum autem in caeteris artibus, praecepta percepisse parum est, neque quicquam magna laude dignum, sine usu et exercitatione, consequi possumus; in ethica, quae est ars vitae, multo magis, rei magnitudo usum quoque exercitationemque desiderat. Suum igitur arrogent sibi justum imperium mens et ratio, viresque animi paene divinae, in appetitus omnes humiliores; eosque regere et reprimere assuescant. Quod quidem continuam ferè, in degenere hoc humani generis statu, flagitat meditationem, attentionem, et disciplinam interiorem; cui plurimum conferent officia pietatis erga Deum, adoratio, preces, delictorum confessio, et pia vota.
{III.} Ad virtutes plenius intelligendas, et a vitiis secernendas, atque ad animum virtutibus exornandum, haud parum conferet virtutes recensere, earumque characteres et nomina signata; atque ostendere vitia illis opposita, ubi peccatur in appetituum naturalium vel excessu vel defectu, inter quos mediocritatem servant virtutes. Passionum sive perturbationum explicatio ad pneumatologiam pertinet. Singulas enumerare, earumque diversos gradus laudandos aut vituperandos, eorumque characteres <97> praecipuos et signa, longam exigeret disputationem et variam. Quin etiam optime coletur omnis virtus, ubi verae foventur, quas diximus, circa res omnes humanas, quae appeti solent, [opiniones;] [sententiae] eaeque crebra meditatione alte sunt infixae; atque usu et disciplinâ, partes animi praestantiores humilioribus [imperare assuescunt] [imperant].
Hoc interim monemus de appetitibus sive perturbationibus, earum nullam esse, simpliciter et in toto genere damnandam; nullam esse, quae non insignem aliquando vitae hominum afferat utilitatem; quum saepè ipsius cui inest, saepe aliorum ad quos forte attinet, inservire possit commoditati {, foelicitati, aut virtuti augendae et conservandae}. Fieri quidem potest, ut naturae praestantiori, cui majores sunt animi vires, inutiles essent futuri motus istiusmodi perturbati; hominibus tamen saepe sunt necessarii. Est cujusque appetitûs status quidem medius, saepe et utilis et venustus. Qui ad eam mediocritatem non perveniunt, homini ipsi, hominumve societati minus sunt utiles. Qui verò exultantes, “sive cupiendo sive fugiendo,” “finem et modum transeunt,”6 sunt ipsi homini cui insunt, et molesti et turpes, vitaeque hominum inimici, et saepè pestiferi. {Mediocritates autem plurimas non solum innocuas, verum et virtutum ministras <98> et satellites, virtutumque authores, ad officia plurima honestissima instigantes, immo ipsas esse virtutes merito arbitramur. His animi impulsionibus motibusque, sive cupiendo sive fugiendo, vitâ sensuque fruimur pleniore, augentur animi vires, cursusque incitatur: unde easdem animae alas, aut quadrigas, appellavit Plato.
Neque dubiis signis monstravit natura quid velit postuletque. Dum enim moderati sunt hi motus, ratione in consilium adhibita, omnia manent venusta et decora. Quum vero motu turbido et effraenato abripimur, nihil mente agitare, nihil ratione, nihil cogitatione consequi possumus; atque a proposito saepius aberrare necesse est, neque interea ulla decori conservatio. “Licet ora ipsa cernere iratorum, aut eorum qui libidine aliqua, aut metu commoti sunt, aut voluptate nimia gestiunt: quorum omnium vultus, voces, status, motusque,”7 a natura recedunt.}
Mediocribus igitur appetitionibus, et ab extremis utrinque reductis, honesta virtutum nomina sunt imposita, ut et extremis, vitiorum inhonesta. Mediocribus tamen quibusdam, desunt signata nomina; unde incautè statuerunt quidam, quosdam esse animi [motus toto genere] [affectus prorsus] malos, et per se damnandos. His tamen vitiosis affectibus <99> respondent et innocui quidam ejusdem generis gradus, et necessarii.
Modicum, exempli causa, vitae conservandae studium, est et necessarium, et haud molestum. Ubi hoc deficit, existit ingenium audax, temerarium et incautum, ipsi homini saepè inquietum, saepe pestiferum, et humanae etiam societati. Ubi nimium est hoc studium, existit metus, et pusillanimitas, et ignavia; {qui mentis habitus} et hominum