Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy. Francis Hutcheson

Чтение книги онлайн.

Читать онлайн книгу Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy - Francis Hutcheson страница 33

Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy - Francis Hutcheson Natural Law and Enlightenment Classics

Скачать книгу

tot propensiones benignae aliorum utilitati prospicientes, sensusque honestum turpi aequum iniquo secernens, atque in laboribus perferendis animi robur et magnitudo? Quorsum ea veri investigatio quae ad coelum ipsum penetravit, Deum mundi rectorem, ejusque virtutes immensas agnovit, vitaeque aeternae post corporis interitum spem laetam ostendit?

      Quid loquor de sapientiae studiosis? Quae est enim gens, aut quod genus hominum, apud quos de numine aliquo, officioque ipsis praescripto, personâque aliqua imposita, et de animorum immortalitate, pro ipsorum <107> meritis, beata aut misera, non maneat firma omnium consensio? Haec igitur naturae judicia merito existimamus, naturae apta, firmisque et apertis rationibus subnixa, quae “una cum seculis aetatibusque hominum inveterarunt,” quum “ficta” omnia et “vana diuturnitate extabuerunt.”3

      Aliae ex philosophia prima petantur rationes; hoc sedulo monemus: Quae validissima docent argumenta, ex solertissima mundi structura petita, naturam sagacem et artificiosam hunc mundum corporeum in initio constituisse, omnique tempore regere et movere; iis prorsum simillima pariter ostendere, qualitatum moralium, virtutum vitiorumque, habitam fuisse rationem; naturasque omnes rationis participes justo regi imperio, ita ut tandem bonis omnibus benè sit, malis male. Quumque in hac vita non raro aliter eveniat, alia speranda est totius divinae administrationis explicatio, Deo op. max. usquequaque digna. Quod uberius confirmabit ipsa animi natura penè divina: “tanta enim animorum celeritas,” “tanta memoria praeteritorum, futurorumque prudentia, tot virtutes, tot artes, tot scientiae, tot inventa,” vetant “eam naturam, quae res eas continet,” putare “esse mortalem”:4 Immortalitatis autem spes, gravissima suggeret virtutum <108> invitamenta, atque ab omni turpitudine maxime deterrebit.

      2. Ne autem a virtutis studio, rerum externarum avidae cupiditates, aut voluptatum illecebrae nos avocent, solida et stabilia quae honestatem comitantur gaudia et spes laetissimae saepius pensitandae. Multum etiam profuerit, res humanas attentius introspicere, earundemque despicientiam, saepius antea memoratam adhibere, vitaeque brevitatem, mortemque omnibus instantem saepius intueri.

      3. Sed quoniam utilitati externae et voluptati, cujus modus quidam est et naturalis et necessarius, aliquid dandum; dummodo meminerimus alia longe esse praestantiora: ne illi omni bellum indicendum videatur, singulas virtutes animo percurramus, <109> ut videamus quantum earum quaeque ad vitae prosperitatem ipsamque voluptatem afferat.

      Prudentia, eaque animi vis, qua motus inconsultos et improvidos regere valet, in omni pariter vitae institutione est necessaria, ut finem qualemcunque expètitum assequamur, neque in ea quae praecipue aversamur libidinibus occaecati praecipites feramur.

      Quae justitiae partes sunt, ad pacem colendam, ad offensiones declinandas, ad incolumitatem, gratiam, famam, fidem, opes, authoritatem parandam plurimum valent, atque etiam amicitiam “et caritatem, vitae sine metu degendae praesidium firmissimum.”5 Eae enim virtutes semper alunt aliquid, tum “vi sua” et “natura, quod tranquillet animos; tum spe, nihil earum rerum defuturum quas natura non depravata desideret.”6 Cujus, contra, “in mente consedit” vis et injustitia, “hoc ipso quod adsint, turbulenta” non potest non fieri; suspicioneque, “solicitudine,” metuque, “noctes atque dies exesa.”7 Quid loquar de pietate? qua propitius fit Deus mundi rector, omnisque fortunae dispensator; qui piis et bonis si non jucunda, aptissima cuncta dabit et optima; unde etiam vitae beatae et aeternae spe laeta, mortalium animi erigentur. <110>

      Quae temperantiae subjiciuntur virtutes reliquarum omnium fautrices fidissimae, corporis sanitati et viribus inserviunt; quinetiam pulchritudini; quum animi sedati, ut fere omnium virtutum, insit in ipso vultu significatio. Bonis externis etiam augendis, manifesto utiles sunt frugalitas, victus cultusque tenuis, diligentia et industria: hisque omnibus adversatur luxuria omnis et intemperantia; corporis vires, valetudinem, formam, labefactans, infamiae et contemptui objiciens, animi aciem obtundens, omnesque appetitus humiliores effraenatos reddens et intractabiles.

      Nostrae et nostrorum saluti prospiciunt fortitudo, virtutesque fortitudini affines. Ignaviâ autem et timiditate non solum virtutis locum deseremus, verum in ea nosmet nostrosque saepe conjiciemus pericula, unde facile eripuisset fortitudo, animusque praesens. Hujus virtutis expertem, penes alios erit, malorum graviorum comminatione, impium efficere et sceleratum: qua servitute nihil saevius aut turpius. Si quis autem gravioribus malis sit obnoxius, iisve virtutis ipsius causa objiciatur; illi “magnum illud et difficile certamen” inituro, et “cum capitali adversario dolore” depugnaturo, “omnes patientiae et fortitudinis rationes” excitandae,8 legesque in memoriam revocandae, <111> quae vetant effoeminari virum, “debilitari, dolore frangi, succumbere.”9 Praecipue vero reputet, nunc esse certamen honestissimum; adesse Olympia; omnia Dei numine evenire: Deum certaminis esse spectatorem, judicem, et remuneratorem; ignavumque et stolidum, propositâ laude et honestate, vitae caducae, morborum vi alioqui, et saepe cum saeviori cruciatu, et sine honore periturae, quin etiam rediturae, parcere. Virtutis, magnitudinis animi, pietatis, patientiae fomentis hujusmodi, dolores mitigari, mortisque terrores imminui solent.

      Omnia virtutis colendae praecepta fusius exponere, ab instituto nostro alienum. Consulantur Philosophi Graeci, Romani, aliique qui eam materiam copiosius tractarunt: atque de singulis vitae officiis, quicquid ἁψικάρδιον,11 animumque excitans occurrerit, condatur componaturque, ut in vitae usus depromatur.* “Extruamus denique animo magnitudinem excellentiamque virtutum, atque non dubitabimus quin earum compos”12 “quisquis est,” “sibique ipse placatus, ut nec tabescat molestiis, nec frangatur timore, nec sitienter quid expetens ardeat desiderio, nec alacritate futili gestiens deliquescat, is sit sapiens quem quaerimus, is sit beatus: cui nihil humanum aut externum intolerabile ad dimittendum animum, aut nimis laetabi[bhle ad efferendum videri potest.” “Nam quid aut in studiis <113> humanis, aut in tam exigua brevitate vitae, magnum sapienti videri potest, qui semper animo sic excubat, ut ei nihil improvisum accidere possit, nihil inopinatum, nihil novum.”13

      IV. Quandoquidem vero, hoc viro bono praecipue propositum est, ut vitam agens secundum naturam, in communem aliquid afferat prosperitatem, quae citra varias plurium conjunctiones et consociationes conservari nequit: studiose etiam anquiret de omnibus rectae rationis praeceptis, quibus singulae vitae partes ad naturam conformentur, quibusque servatis, hominum conjunctionem munifice pro virili tueri possit et conservare.14 Haec praecepta verò collecta et composita Jus Naturale conficiunt: quae altera Philosophiae moralis pars est vitae regendae utilissima.}

       PHILOSOPHIAE

Скачать книгу