Kirchliches Leben im Wandel der Zeiten. Группа авторов

Чтение книги онлайн.

Читать онлайн книгу Kirchliches Leben im Wandel der Zeiten - Группа авторов страница 50

Kirchliches Leben im Wandel der Zeiten - Группа авторов Erfurter Theologische Studien

Скачать книгу

Relatio 1907, 20; ASV, Congr. Concilii Relationes 694: Ac primum quidem dicendum est, eam jam ab initio summo studio id egisse, ut scientiam catholicam cum docendo tum scribendo ad summum perfectionis fastigium eveheret et theologiae studiosos solida eruditione theologica imbueret. Celebrantur etiam nunc ubique terrarum nomina Moehler, Hefele, Kuhn. Inde ab anno 1819 edit ephemeridem catholicam quae inscribitur theologica ephemeris trimestria/Theologische Quartalschrift/, quae ab omnibus theologis permagni aestimatur. Ea utique laus ei debetur, quod quamquam in difficili ac scrupuloso loco versatur, tamen ecclesiae catholicae jura semper diligenter obtinuit ac defendit. Eadem etiam semper ecclesiae catholicae et Sedi Apostolicae fideliter addicta erat, quamquam id quoque concedendum est, temporibus jam praeteritis a nonnullis nonnulla minus prudenter scripta esse ac dicta. – Intra biennium tres notissimi et clarissimi professores facultatis theologicae mortui sunt: professor Schanz, qui theologiam dogmaticam et apologeticam tradebat, homo immensae doctrinae, qui idem semper pie cum ecclesiae catholica sentiebat; Paulus Vetter, veteris testamenti interpres, homo multarum linguarum gnarus et acutissimus hujus scientiae magister; denique professor Funk, historiae ecclesiasticae magister, homo doctissimus ac multorum librorum scriptor. Is quamquam morum integritate conspicuus erat, tamen propter liberiorem sentiendi rationem haud exiguam [21] sollicitudinem Episcopo parabat. Ceterum his proximis annis magis cavisse videtur, ne qua re offenderet. Sane quidem praelectionibus suis auditoribus neque nocuit neque profuit; non is erat, qui eos ad amorem s. ecclesiae et sacerdotii incendere et inflammare posset.

Скачать книгу